4. Mater beata carnis sub uelamine  
deum ferebat humeris castissimis,  
dulcia strictim basia sub labiis  
deique ueri hominisque impresserat  
ori, iubente, quo sunt cuncta condita.  
5. Duos parentes tulerunt candidulos  
pullos columbae lacteolis plumulis,  
dedere in templo par pro eo turturum,  
legis ueluti promulgabat sanctio,  
quales perustas consecrarent hostias.  
6. Dei sacerdos humilis, mitissimus  
erat in urbe, iustus, senex optimus,  
felix, beatus Symeon caelifluo  
sanctoque plenus affuit spiramine,  
sacra sub aula nati dei concitus.  
7. Hic namque dudum responsum acceperat,  
sancto docente spiritu, quod uinculo  
mortis resolui non posset de corpore,  
donec uideret Christum uiuens domini,  
quem misit altis genitor de soliis.  
8. Suscepit ergo puerum in manibus,  
egit superno genitori gratias,  
ulnis retentans benedixit dominum,  
amore plenus cordis cum dulcedine,  
addens et alto sermone subintulit: 
  |  
  |