Salimbene de Adam: Cronica

Pag 923


Quod Mutinenses ceperunt timere, videntes mala que Reginis acciderant.
Mutinenses vero, audientes hec omnia mala que Reginis acciderant,
timuerunt valde et voluerunt expellere concives suos qui
venerant de Saxolo, cum quibus ante parvum tempus iam fecerant pacem.
Illi vero dixerunt eis quod parati erant, secundum
voluntatem eorum, ire ad confinium et stare mandatis suis et
facere quicquid vellent. Et hac humilitate victi Mutinenses pepercerunt
concivibus suis qui venerant de Saxolo, et non miserunt
eos quoquam, sed confirmaverunt pacem et amiciciam pristinam
multo fortius, quam fuerat prius; et fecerunt mutuo convivia
et connubia et affinitate coniuncti sunt et colligati sunt
simul.
De operibus Parmensium et campanis.
Item, millesimo supraposito, quidam magister Pisanus, qui erat
Parme pro faciendis campanis, fecit campanam communis Parme
magnam, pulchram et bonam. Et debet facere aliam pro matrice
ecclesia, cuius expensas assignavit dominus cardinalis qui est de
Gainaco. Et precedenti millesimo aliam fecerat pro communi, sed,
propter defectum metalli, cum funderetur, aures habere non
potuit, et ideo fracta fuit, quia nullius valoris erat. Quidam
etiam alius magister Pisanus aliam prius fecerat, sed non audiebatur
procul, quia sonora non erat. Hec, cum esset super ligneum
edifitium aliquantulum elevata a terra, iuxta palatium imperatoris,
quod Parme est in Arena, cecidit de bettifredo in terram
et neminem lesit, excepto quod pedem cuiusdam iuvenis precidit,
cum quo patrem suum percusserat non impune, ut huiusmodi
infortunium et Dei iuditium demonstravit. Nam peius est percutere
patrem vel matrem quam solum maledicere. Et tamen
Dominus precepit quod qui maledixerit patri vel matri, morte
moriatur, Mat. XV.
Ex quo autem de operibus Parmensium fecimus mentionem,
ideo de eis aliqua describamus ad memoriam retinendam. Et ut

Torna all'inizio