Salimbene de Adam: Cronica

Pag 312


cessavi quantum ad plures alias cronicas, quas optime, secundum
meum iuditium, feci; ex quibus resecavi superfluitates, abusiones,
falsitates et contrarietates. Verumtamen non omnes, quia aliqua
que scribuntur ita sunt usitata, quod totus mundus non posset
ea removere a cordibus eorum qui ita in principio didicerunt. De
quibus multa possem demonstrare exempla. Sed rudibus et indoctis
nullum valet exemplum, quia qui docet fatuum, quasi qui conglutinat
testam
, Eccli. XXII. Nam qui narrat verbum non audienti
(id est non intelligenti), quasi qui excitat dormientem de gravi
somno. Cum dormiente loquitur qui narrat stulto sapientiam, et in
fine narrationis dicit: Quis est hic?
Ideo posset dici tali: «Erlà
ke l'è farina». Trufatoria locutio est.
Alio modo sumitur interpretatio sermonum pro his qui predicant
et exponunt; quod pertinet ad predicatores et doctores,
quorum in Novo Testamento fuit maxima multitudo. Et ad istum
modum magis pertinet quod Apostolus dicit in supraposita divisione
gratiarum, quam facit dicens, I ad Cor. XII: Hec autem
omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout
vult
. Ideo dicit infra, XIIII: Volo autem vos omnes loqui linguis,
magis autem prophetare. Nam maior est qui prophetat quam qui
loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut Ecclesia edificationem
accipiat
. Sic etiam Marcus evangelista dicitur discipulus et
interpres Petri, non quod Petrus eius interpretatione indigeret,
cum sciret omnibus linguis loqui, sed quia Evangelium iuxta
quod Petrum predicantem audierat in Ytalia scripsit. Ad doctores
ergo Novi Testamenti refertur quod Apostolus dicit, I ad
Cor. XII: Alii interpretatio sermonum (supple: «datur per Spiritum»).
Ideo Dominus dicit, Mat. XIII: Omnis scriba doctus in
regno celorum similis est homini patrifamilias, qui profert de
thesauro suo nova et vetera
. Item Iob XXVIII: Profunda quoque
fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
. Item
Dan. XII: Qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti,
et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas
eternitates
.
Benedictus Deus, qui me de hac materia divisionis Apostoli
expedivit! Igitur, occasione magistri Guilielmi, qui habuit gratiam

Torna all'inizio