Petrus Damiani: Epistulae

Pag 343


non ut sibi vivat, sed ut alios pascat. Vocamur, attrahimur, sed ut vivamus
aliis, moriamur nobis. Amat venator cervum, sed ut faciat cibum, persequitur
capreas, lepusculos insectatur, sed ut ipse bene sit, illa nichil sint.
Amant et homines nos, sed non nobis; sibimet diligunt, in suas nos vertere
delicias concupiscunt. Quos nimirum dum in exteriora prosequimur, quid
aliud quam monacho nostro, qui latebat intrinsecus, repudium damus?
Mox enim ad summa tendentis vitae status evertitur, rigor enervatur
disciplinae, atque silentii censura dissolvitur, et ad effluendum quicquid
libido suggesserit, ora laxantur. Unde processit et quod nunc occurrit
memoriae.
Nam dum aliquando ut meminisse potes, uterque discumberemus ad
mensam, illudque beati Hyeronimi sermocinantibus deveniret in medium.
Audenter , ait, loquor: cum omnia possit Deus, suscitare virginem non
potest post ruinam. Valet quidem liberare de poena, sed non valet coronare
corruptam . Ego licet pavidus utpute qui disputare de tanti viri testimonio
facile non auderem, unanimi tamen patri, tibi videlicet, dixi pure quod
sensi. Haec, inquam, fateor, nunquam potuit michi placere sententia. Non
enim a quo dicatur, sed quid dicatur attendo. Nimis scilicet inhonestum
videtur, ut illi, qui omnia potest, nisi sub altioris intellegentiae sacramento
tam leviter impossibilitas ascribatur.
Tu autem e contrario respondisti ratum esse, quod dictum est et satis
autenticum, Deum videlicet non posse suscitare virginem post ruinam.
Deinde longis atque prolixis argumentationibus multa percurrens ad
hoc tandem diffinitionis tuae clausulam perduxisti, ut diceres Deum non
ob aliud hoc non posse, nisi quia non vult.
Ad quod ego: Si nichil, inquam, potest Deus eorum, quae non vult,
nichil autem nisi quod vult, facit; ergo nichil omnino potest facere eorum

Torna all'inizio