: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 330


De miraculis, que uidit Alexander
Deinde iussit cum cathenis ferreis alligari et a fortissimis
militibus detineri. Alexander autem intrans illud, clausa ianua
et porta composita descendit in profundum maris et uidit ibi
diuersas figuras piscium et diuersos colores et beluas habentes
ymagines bestiarum terre pedibus ambulantes, et comedebant
fructus arborum, que in profundo maris oriebantur. Ipse autem
belue ueniebant usque ad eum et fugiebant. Viditque ibi alia
mirabilia, que nemini uoluit enarrare, eo quod hominibus
incredibilia uiderentur. Tempore uero constitucionis in aquis,
quod militibus suis prefixerat Alexander, transierunt milites ad
superiora etc.
Qualiter Alexander inuenit animalia habencia in capite
ossa ferrata
117. Deinde amoto exercitu secutus est litora maris rubri
et castrametatus est ibi. In illo uero loco inuenerunt animalia,
que in capite habebant ossa ferrata et acuta ut gladii, cum
quibus ipsa animalia feriebant milites Alexandri et eorum clipeos
perforabant, et uocabantur ipsa animalia unicornes. Occiderunt
tamen ex eis nouem milia trecenta et quinquaginta etc.
Qualiter Alexander inuenit serpentes habentes cornua in capite
ferrata etc.
118. Exinde amoto exercitu uenerunt ad loca deserta inter
mare rubrum, in quibus erat multitudo serpentum mire magnitudinis
habencium cornua in capite sicut arietes, cum quibus
occidebant milites Alexandri. Attamen milites ex eis partem
maximam occidebant etc.
Qualiter Alexander pugnauit cum Binecofalis (man. rec.: et sunt
homines canina capita habentes)*

119. Deinde amoto exercitu castrametatus est in loco, ubi
erant kinekefalli multi habentes ceruices similes equis et corpora
maxima dentesque maximos et ex ore flammas durissimas emittebant.
Cumque uidissent exercitum, fecerunt super illos impetum.
Alexander uero currens huc et illuc confortabat milites suos, ne in
tali certamine deperirent. Tamen mortui sunt ex militibus Alexandri
plurimi, et kinokefallorum multitudo maxima fuit mortua
etc.
De morte Butifalis, equi Alexandri
120. Exinde amoto exercitu uenit in quendam campum et
castrametatus est ibi et moratus est ibi Alexander aliquot diebus,
eo quod equus suus Butifal infirmitate maxima, de qua eciam

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio