exercitu uenit in Macedoniam et inuenit matrem suam Olympiadem
ab egritudine liberatam. Et cum ea diebus modicis est
moratus etc.
Quomodo Alexander inuenit matrem suam liberatam et quomodo
cepit proficisci contra Persidam
Deinde amoto exercitu exiens Macedoniam cepit contra
Persidam proficisci et castrametatus est in loco, qui dicitur
Auadria. Homines illius ciuitatis portas undique firmauerunt.
Videns hoc Alexander iratus est ualde precepitque militibus,
ut incenderent ciuitatem. Milites itaque Alexandri facto impetu
urbem ceperunt expugnare. Ciues uero huius ciuitatis uidentes
se non posse armatorum impetum sustinere, ceperunt uociferare
et dicere: "Rex Alexander! Non clausimus portas ciuitatis,
ut tue celsitudini obstaremus, sed timentes Darium, regem Persarum,
qui hoc audito mitteret satrapes suos, qui nos undique
dissiparent." Quibus auditis respondit Alexander: "Aperite portas
ciuitatis, si uultis euadere pugnatores. Cum autem cum Dario
finem fecero, tunc uestro colloquio fungar." Quibus auditis
aperuerunt ei portas ciuitatis. Et inde transiens Diociam uenit
et inde Cautopolis uenit ad fluuium Senis, ubi fame ualida oppressus
fuit exercitus Alexandri, et omnes milites murmurabant.
Quibus Alexander ait: "Viri commilitones fortissimi, qui hucusque
bellorum pericula passi estis! Numquam propter equorum
defectum diffiditis de salute! Nonne, si uita regnauerit in cordibus
uestris, equos innumerabiles acquiremus? Si autem uita
priuabimur temporali, nil nobis equorum copia preualebit. Festinemus
igitur ad loca talia, quibus equis nostris cibaria largiflua
capiamus!" etc.
Quomodo Alexander uenit ad Bachum et ibi fecit
uictimas diis suis etc.
Post hec uenit in locum, qui dicitur Bathus, ubi multa
cibaria et animalia et pascua inuenerunt. Deinde amoto exercitu
peruenit in locum, qui dicitur Tragagandes, et castrametatus
est ibi et ingressus est templum et uoluit ibi uictimas facere
et diuina responsa percipere. Sed dictum est ei a sacerdote
femina uirgine eiusdem templi, cui nomen erat Cathora, quod
non erat hora responsionis. Altera uero die uenit Alexander in
templum ibique uictima immolauit, statimque uocauit illum
Appollo: "Hercules!" Respondit Alexander: "Cur Hercules me
uocasti? Nunc uero responsa tua falsa uidentur." etc.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|