sicut melius videris ad honorem et cautelam
nostri culminis expedire.
Cap. LXXXVIII.
Eidem, ut nomina Castellanorum suae jurisdictionis
in scriptis transmittat ad Curiam.
Cum nomina Castellanorum Jurisdictionis
tuae, et statuta Castrorum, juxta quorum
tenorem seu consuetudinem, tam
Castellanis, quam servientibus in stipendiis,
providetur: numerum servientium uniuscujusque
Castri: et quibus Castris de proventibus
Curiae nostrae, et de quibus proventibus ministrantur
expensae, scire volumus: Fidelitati
tuae praecipiendo mandamus, quatenus de
praedictis omnibus et singulis, nostram fideliter
instruas Majestatem: nullum ex Castellanis,
qui nunc sunt per ipsa castra statuti, seu in antea
per nostram Excellentiam statuentur, sine
jussione nostri culminis aliquatenus amoturus.
Cap. LXXXIX.
Cuidam Potestati et Communitati, ut ablata
post appellationem restituere non postponat.
Accedens nuper ad Majestatis nostrae praesentiam
Petrus de N. civis Florentinus,
fidelis noster, nobis exposuit cum querela:
quod cum dudum a sententiis seu condemnationibus,
per vos seu inquisitores vestros,
qui inter vos Tricatores vulgariter nuncupantur,
latis et factis contra eum olim, per
Potestatem vestrum, in quadam pecuniae quantitate,
|
|