Sicilie pupillum, cui preter ecclesiam non erat adiutor, sese confestim armavit.
Propterea sequenti anno, scilicet anno MCCX, venerabilis papa Innocentius iam
dictum Ottonem imperatorem excommunicavit. Ipse vero nichilominus marchionem
cum exercitu misit in Apuliam. Postea vero per Tusciam iter facies
quedam loca per vim, quedam per deditionem obtinuit. Deinde properans in
Capua iemavit.
Anno Domini MCCXI. progrediens per Apuliam civitates et loca per deditionem
usque Policornu suscepit. Dum hec agerentur, principes Alamanie Fredericum
regem Sicilie, quondam imperatoris Henrici filium, de quo prediximus,
imperatorem elegerunt, citantes eum, ut in Alamaniam properaret; quo audito
imperator festinans rediit. Qui aput Laudam curiam quasi celebravit inanem.
Hestensis enim marchio iam cum Papiensibus et Cremonensibus et Veronensibus
consensu summi pontificis fedus inierant contradictionis. Inglorius igitur
Alamaniam intravit.
Anno MCCXII. predictus rex Sicilie Romam veniens a summo pontifice et
a Romanis magnifice receptus est. Deinde navigio Ianuam attingens per eorum
manus et Guilelmi marchionis Montis-ferrati usque Papiam deductus est. Cui
Cremonenses ad Lambrum alacriter occurrentes eum Cremonam cum tripudio et
hastiludio deduxerunt. Inde Mantuam et Veronam atque Tridentum feliciter
transiens in singulis urbibus extitit gloriosus. Exinde per Curiam intravit in
Alamaniam, et a principibus de die in diem [fidelitates accipiens, apud Magontiam
coronatur. Postmodum apud Ratisbonam] sollempnem curiam celebrans a
rege Boemie et ab aliis multis principibus fidelitates accepit.
Eodem anno, scilicet MCCXII, Almiramomelin rex Mauritanie veniens in
Yspaniam cum infinita multitudine Saracenorum minitabatur non solum Yspaniam,
set et Romam, immo Europam capere universam. Set auxiliante gratia et
misericordia domini nostri Ihesu Christi et s[ollertia] domini pape Innocentii
reges Arragonum et Navarre et Castelle occurrerunt paganis et eos de
finibus Esperie fugaverunt XVII. Kalendas Augusti. Eodem anno quidam
|
1
5
10
15
20
25
|