Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 11


ducalem quoque honorem, generis iure sibi competentem,
prohiberetur; nam ei prout equitas imperaret, de
eiusdem ducatus culmine libenter ipse obsecundaturus esset.
Papa vero hiis perceptis, nulla ratione nullove pacto eius precationibus
flectitur, immo amplius illum excomunicando feriens
expellebat. Porro Rogerius indignationem adhuc illius patienter
sustinens, misit iterum atque iterum quatinus, eum suscipiens,
quod se habere iure decebat non denegaret. At contra papa
eodem modo quo supra, in eum obstinatissimum gerens animum,
nullo modo desiderio ipsius assensum prebere volebat.
10
Post hec autem predictus presul a troianis civibus accitus,
eorum hominium, flagitantibus ipsis, accepit; ubi quidem universi
Apulie ad se venientes magnates adversum Rogerium ita,
eodem sollicitante, federe ei uniuntur, ut non nisi aut illum
penitus expellerent, aut in bello, si possent, de terra neqando
delerent. Ex quibus fuerunt Grimoaldus barensium princeps,
Gofridus comes andrensium, Tancredus de Conversano, atque
Rogerius Arianensis comes, aliique quam plures, quorum
scilicet unanimitati et Robertus Capuanorum princeps eiusdem
pape ortatu comitisque Ranulphi instigatione consociatur.
Nec mora: prefatus Apostolicus Beneventum repedat, ibique
non longa intercedente mora, rursus Troiam revertitur, qui ibidem

Torna all'inizio