Rangerius Lucensis: Vita metrica Anselmi Lucensis episcopi

2,2

vv. 2865-2946


Legatus Sathanae, postquam pervenit in Urbem,
Ad quod missus erat, tendit, ut espediat;
Garrulus et gentem superans regemque furore
Nec minor ex vicio sive supercilio.
Gregorius sacro cetu de more vocato
Tractabat sacri dogmata misterii,
Sic aiens, sic corda sacro de flumine replens
Et contra reprobos scuta tenere docens:
«Qui vult», inquit, «opus, quod non ruat, edificare,
Ante salutarem debet habere fidem.
Haec autem fidei ratio purgata videtur,
Quam Petri sedes et tenet et loquitur,
Ut, quicumque Deum credit veraciter unum,
Et trinum pariter confiteatur eum;
Personisque tribus equalem praestet honorem
Cum Genitore Sato Spirituique sacro.
Filius est Patris, et Spiritus est utriusque:
Haec tria sunt unus rex opifexque Deus.
Qui Pater est, non est Genitus, nec Spiritus ipse,
Qui Pater aut Genitus, res tamen una tribus.
Et personalis horum divisio trina
Non facit esse tribus in deitate tria.
Omnipotens natura tribus non tempore cepit,
Et sine momento perpetualis erit.
Et sicut Deus est sine principio, sine fine,
Sic quoque, quod Genitus, Spiritus et Pater est.
Qui Pater est, semper Pater est, non incipit esse,
Ne sic et Natus ceperit esse Deus.
Et sic Spiritui, quod spiritus extat eorum,
Non est posterius a deitate trium.
Omnia sunt equaeva tribus dumtaxat ab aevo,
Quod sine fine fluit et sine principio.
Sicut habent esse pariter, sic et simul esse,
Insuper et quicquid de deitate sapis,
Tantum personae nulli confusio fiat,
Et personalis proprietas maneat.
Ergo Patris deitas non est prior a deitate
Flaminis aut Nati, sed magis una trium
Maiestas, bonitas, virtus, sapiencia, regnum
Et sine principio lumen et omne bonum.
Filius in carnis nostrae consortia missus
Nostra sibi sumpsit, propria non minuit;
Et de virgineo conceptus sanguine matrem
Esse sibi voluit, noluit esse patrem.
Qui, quia patre Deo Deus est sine tempore natus,
Tempore natus homo sed sine patre fuit.
At quoniam nescit matrem deitatis origo,
Materni ventris germine cepit homo.
Sic utrobique carens nascendi duplicitate
Patrem nescit homo, qui sine matre Deus.
Verus homo, vera matris de carne creatus
Nescit Adae veteris crimen et omen Evae.
Virgo salutatur, virgo sine sorde gravatur,
Virgo parit, salva virginitate manet.
Scit Moyses, quo teste rubus non ardet et urit.
Et sine materno subere virga parit.
Denique, quis primam fecit sine matre parentem?
Quis sine matre novo contulit esse viro?
Quis dat api fetus nullo de sanguine prorsus?
Quis dat vermiculo materiale genus?
Porro, quis totum fecit sine semine mundum
Et iussit molem ducere membra rudem?
Sic ergo nasci macula sine debuit agnus,
Qui mundi maculam tolleret atque scelus.
Si non esset homo, mortem gustare nequiret,
Quod si non fieret, non mihi proficeret.
Sic ergo natus et sic indebita passus
Armato forti fortior arma tulit
Et captivatam revocavit ad ethera praedam,
Ad Patrem rediens, Patris in arce sedens.
Sed bona partitus famulis celestia molles
Fecit mirificos mortis et impavidos
Spiritus adveniens linguis formavit et ygne
Et per eos sacram condidit aecclesiam,
Quam regitis, quam de fidei novitate fovetis,
Et sicut sponsam sanctificatis eam.
Sed sunt, qui lacerant et comaculare laborant
Et fidei fructum tollere non trepidant.
At quia non audent sentire, quod Arrius olym,
Aut pravum quicquam de deitate loqui,
Propter tam multos contra perversa locutos
Aecclesiam scindunt et decus eripiunt.
Sed, si dividitur, Christus quoque non erit unus,
Et, si servierit, non bene liber erit.
Unde necesse fuit et, quae sunt dicta, notare
Et, quae nunc volumus, ad pia corda loqui.
Qui putat in Patrem cum Prole et Flamine credi.
Debet aecclesiam credere catholicam.
Quae si credatur, sicut credenda docetur,
Non erit ancillae prostibulove locus.
Paulus utrumque probat et Christi virginitatem
Dicit virgineum semper amare thorum.
Numquid et ancillam non scribit reiciendam?
Et Sarae monitus non probat ipse Deus?
Si Christus virgo est et si de virgine natus.
Virgineum pectus quaerit amatque sibi.
Haec est virginitas, ut, qui se dicit amare
Christum, non societ hoc in amore malum.
Si sacer est verbi tractator sive minister,
Noverit illicitum quaerere conubium.
De reliquis, qui se non vult omnino tenere,
Servet in uxoris cognitione fidem,
Sed fidei, sed iusticiae sic servet amorem,
Ut nichil ante suum curet ametque Deum.
Libertas vero aecclesiae, quam dicimus, haec est,
Ut iam nullus eam possideat laicus,
Nullus rex, nullus princeps nullusque potentum
Edibus in sacris detve negetve locum».
Necdum finierat, cum suspirantibus illis
Et tacitis penitus ad sacra verba patris
Ingreditur vocemque levans temerarius ille:
«Ildebrande», tonat, «monache, siste parum.
Rex iubet a cathedra descendere protinus ista,
Quod si perstiteris, hostis apertus eis.
Quique tibi parent et in hoc famulantur honore,
Ad regem redeant, aut gladium timeant.
Non te decipiat moti fiducia regni
Et, quam turbasti, copia Saxonee».
Haec autem cum perstreperet succensus ab ira,
Impetitur, capitur, scinditur, oprimitur.
Et nisi papa manum velocius oposuisset,
Ad dominum vivens non rediturus erat.
Sedato tandem multa gravitate tumultu
Consedit tacitus ipse sacerque chorus.
Inde brevi vultu placido sic fatur: «Habetis,
Fratres, quae vobis dicimus, ante oculos.
Non opus est nobis longa racione probare,
Ipse fidem, verbum prebet inanis homo.
Hoc uno satis est documento significatum,
Quos laqueos nobis quaerat et aecclesiis.
Nos tamen ad tempus haec omnia sustineamus,
Dum castiget eum, qui solet, ipse Deus».
Tum vero synodus ad Christum voce levata
Poscit, ut ipse suum iudicet opprobrium.
Henricum sane tam pernicialiter ausun,
Exutum palla pellit ab ecclesia.
Fautores simili gladio feriuntur et omnes
Solvuntur manibus illius atque fide,
Ut nullus regem vocet illum, nullus honorem
Exibeat, nullus debita signa ferat.
Sic eat et similem simili racione sequatur
Et cum deiecto principe facta luat,
Qui, quia magnifice sedem super astra levavit
Atque Deo compar ex aquilone stetit,
Corruit in preceps tantum deiectus ad yma.
Quanto maior ei sella cupita fuit.
Discat depositus, quia, qui caelestia temptat,
Carcere sub Stigio debet habere locum.
Angelicos coetus bonitas divina creavit
Et se cernendum iugiter exibuit,
Cuius in aspectu felices vivere possent,
Et fieret solus omnia laeta Deus.
Inter quos unum pociorem fecit et illi
Alcius et melius se quoque scire dedit.
Vallabant illum legiones caelicolarum,
Atque tegebatur ordinibus lapidum,
Sicut ad ornandos vetus est industria reges
Intexi variis tegmnibus lapides;
De claro lapidum numero non defuit unus,
Qui tanquam vestis non operiret eum.
Ille dabat lucem, dabat ille cognicionem,
Ex quo dicit eum leccio Luciferum.
Porro superbivit et se maiora cupivit,
At nunc luxuriae servit et invidiae,
Et pro luce data factus tenebrosa potestas
Etheream sedem perdidit atque Deum.
Sic istum regem divina potencia fecit
Et prefecit eum gentibus et populis;
Sed sacra non tribuit disponere, pontificales
Excepit cathedras et sibimet tenuit.
Praesumpsit sacros venundare pontificatus,
Quos dare si vellet, non liceat facere;
Ergo luat regnique sui privatus honore
Discat regna sacro cedere pontifici.
Et quia nulla Deo sic est vicina potestas,
Quam quae spiritibus obstat apostaticis,
Regis opus, cure comitum, censura senatus
Cedunt divinis cuncta ministeriis.
Et minus est, quod ius tribuit regique ducique,
Quam quod et ipse suo debet episcopio.
Hoc vetus et veteri concors nova pagina monstrat,
Haec violare volens insipienter agit.
Cum propior sacris vellet Teodosius esse,
Fortis et egregius non tulit Ambrosius.
Iam tamen ex culpa graviter confuderat illum
Atque ob saeviciam clauserat aecclesiam.
Post lacrimas, post tristiciam saccumque famemque
Venerat et iussis eius obedierat;
Non tamen obtinuit sacris assistere rebus
Et tulit expulsam laetior ipse suam.
Hunc ubi Teuthonicus tumor usurpavit honorem.
Ius et fas proprium non tenuere decus.
Gens fera non novit certo se fine tenere,
Omnia pro placito vultque facitque suo;
Rex ad comunem superaddidit improbitatem.
Quo sub lege minus atque timore fuit.
Haec mala libertas puerili cum levitate
Hunc hominem prorsus eripuere sibi.
Et sicut Salomon puero de rege profatur,
Rex puer in vicium seque suosque dedit.
Hinc ex iudicio miseris errantibus apto
Impetitur populi sedicione sui.
Et sicut legitur Pharao percussus, eumque
Induraturum se notat ipse Deus,
Sic ad cautelam deducitur atque medelam,
Ut sciat ultorem, cum velit, esse Deum.
Sed quia clementer exuritur et modo victus
Victorem superat, hinc fugit, inde fugat,
Non animadvertit pressuram iudicialem
Nec putat ex caeli iudicio fieri.
His ergo turbata malis, quae diximus, et quae
Nulla satis racio sufficit exprimere
Terra videns illum iam frustra corripiendum
Scinditur et regem spernit et insequitur.
Conveniunt adversus eum populique ducesque
Et de Saxoniae finibus excuciunt.
Tum vero profugus per terras exteriores
Figmentis populos concitat atque duces.
Suevia dat fortem multa cum gente Rodulphum,
Guelphonem sequitur Bavariae populus.
Mittit in auxilium Lotheringia cum duce magno
Armis assuetos ad fera bella viros.
Conveniunt et pontifices, quos curia fecit
Et pro servicio vestiit aut praecio.
Sed quo iudicio fautores impietatis
Oppressere pios, viderit ipse Deus.
Victis Saxonibus et multo sanguine fuso,
Non est paccatus impius ille furor.
Pugnat item conducticiis truculentior armis,
Nec tantum superat, sed capit atque ligat.
Hic cum principibus ordo quoque pontificalis
Dispensante Deo dat sua colla reo;
Carcere clauduntur et sub custode tenentur,
Et pietatis opus iudicat impietas.
Non satis est illi per vim, per sedicionem
Conturbasse bonos et temerasse sacra;
Clamat periuros fautores religionis
Et trahit in causam iura superna suam.
Nescit deceptus, quae sit paciencia summa,
Et nescire Deum iam sua facta putat.
Inde furit tantaque tumens de prosperitate
Ecclesiae lumen cogitat oprimere.
Iamque sedet sedemque suam sub frigore ponit
Et sua signa Deo proxima stare facit.
Set Michahel pugnat; solet ille fugare draconem
Nec sinit in caelo tam grave stare nefas.
Iamque ruit summo regni de cardine lapsus
Ludibrium faciet regibus et populis,
Cum, quem non potuit virtus et pugna domare,
Altera demerget Iudith in opprobrium.
Ergo fremat victisque cruces et claustra minetur,
Expugnet regis forcia castra novi,
Italiam vastet, Romam quoque depopuletur,
Ut, cum victor erit, femina vincat eum,
Femina tot bellis prius attenuata per ipsum,
Tot nudata viris fortibus atque locis,
Femina nobilibus longeque potentibus orta,
Diviciis potens, sed pietate magis;
Quae claro viduata viro, spoliata parente
Totam se Domino contulit atque Petro,
De qua pauca quidem, sed magna notavimus ante,
Sed restant multis multa notanda locis.

2865




2870




2875




2880




2885




2890




2895




2900




2905




2910




2915




2920




2925




2930




2935




2940




2945




2950




2955




2960




2965




2970




2975




2980




2985




2990




2995




3000




3005




3010




3015




3020




3025




3030




3035




3040




3045




3050




3055




3060




3065




3070




3075




3080




3085




3090




3095




3100




3105




3110




3115




3120




3125
Torna all'inizio