Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 678


ARTICULUS 3
Utrum magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia
bene assignentur a Tullio esse partes fortitudinis
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod partes fortitudinis male assignentur a Tullio. Assignat enim
has partes, «magnificentiam, fidentiam, patientiam, perseverantiam».
Magnificentia enim, ut dicit Philosophus, est idem liberalitati. Sed
liberalitas ad iustitiam reducitur. Ergo et magnificentia.
2. Praeterea, fiducia ad spem pertinet. Sed materia fortitudinis non est spei
passio, sed timor et audacia, ut dicit Philosophus. Ergo pars fortitudinis
non est fiducia.
3. Praeterea, Philosophus reducit in idem mitem et abstinentem,
qui videtur idem quod patiens: quia abstinens est qui patitur et non deducitur:
mitis qui non patitur. Sed mansuetudo sive «clementia» ponitur pars temperantiae.
Ergo et patientia.
4. Praeterea, ad perseverantiam pertinere videtur immobiliter operari. Sed hoc
in omni virtute requiritur, ut dicit Philosophus in 2 Ethic. Ergo perseverantia
non debet poni pars fortitudinis.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. A Macrobio ponuntur septem partes fortitudinis, scilicet «magnanimitas,
fiducia, securitas, magnificentia, constantia, tolerantia, firmitas»; et
videtur quod male. Magnanimitas enim est circa magnos honores qui inter
bona computantur, ut dicitur in 4 Ethicor.: fortitudo autem est circa
audacias et timores quae sunt magnorum malorum. Ergo magnanimitas non est
fortitudinis pars, cum sit circa oppositam materiam.
2. Praeterea, unum vitium non opponitur duabus virtutibus. Sed timiditas opponitur
securitati et fiduciae. Ergo non sunt duae virtutes, sed una.
3. Praeterea, constantia mutabilitati opponitur: similiter etiam et firmitas. Ergo
non debent poni duae partes fortitudinis.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. Philosophus ponit quinque modos adiunctos fortitudini
verae, scilicet civilem, militarem, illam quae ex furore vel tristitia, illam quae
procedit ex experientia, quae facit spem vincendi propter frequenter vicisse, et
illam quae procedit ex ignorantia; et videtur quod male. Quia istae virtutes
cardinales sunt virtutes politicae. Sed genus additum speciei non contrahit in
partem speciei. Ergo civilis fortitudo non est pars fortitudinis.

Torna all'inizio