illa que sibi acciderant, venit ad Parmam et in contrata que
dicitur Grola (in qua vinearum est multitudo et ubi vinum nascitur
bonum, et vinum terre illius optimum est) fecit fieri unam
civitatem cum magnis foveis in circuitu, quam etiam Victoriam
appellavit in presagium futurorum; denarii vero monete victorini
dicebantur, et maior ecclesia Sanctus Victor. Erat ergo ibi Fridericus
cum exercitu suo et rex Hencius cum exercitu Cremonensium.
Et misit imperator ommibus amicis suis, ut festinanter venirent
ad adiutorium sibi dandum. Et primus qui venit fuit dominus
Ugo Botérius, civis Parmensis, domini Innocentii pape quarti
ex sorore nepos, qui, cum tempore illo potestas Papiensium esset,
cum omnibus Papiensibus venit, qui ad bellum utiles videbantur.
Non potuit papa istum suum nepotem nec precibus nec promissis
ab amore Friderici divellere, et plus dilexit matrem istius quam
alias suas sorores duas, quas similiter habuerat maritatas in
Parma. Post istum venit Ycilinus de Romano, qui tunc temporis
dominabatur in Marchia Trivisina, et maximum exercitum
duxit secum.
De crudelitatibus Ycilini, qui similitudinem habuit cum diabolo, sicut beatus
Franciscus cum Christo.
Hic plus quam diabolus timebatur: pro nichilo enim habebat
occidere homines, mulieres et parvulos, et quasi inauditas crudelitates
exercuit. Nec Nero in crudelitatibus fuit similis ei nec
Domicianus nec Decius nec Dioclicianus, qui fuerunt maximi in
tyrannis. Nam XI milia Paduanorum una die fecit comburi in
campo Sancti Georgii in civitate Verone. Et cum positus fuisset
ignis in domo in qua erant, et comburerentur, in hastiludio circa
eos ludebat cum militibus suis. Longum esset crudelitates ipsius
referre. Nam requirerent librum grandem. Credo certissime quod,
sicut filius Dei voluit habere unum specialem amicum quem similem
sibi faceret, scilicet beatum Franciscum, sic diabolus
Ycilinum.
De beato Francisco dicitur quod uni dedit V talenta. Nunquam
|
|