Gorus Aretinus: Regulae ortographie per alphabetum compilate

Pag 144


Sillaba vero dicitur a sillabin grece latine comprehensio, unde sillaba dicitur proprie comprehensio literarum et sic abusivo utimur nomine, ut Priscianus dicit: cum vocalis sillaba nuncupetur.
6.Literarum quedam sunt vocales, ut /a/e/i/o/u/ sic dicte quia sonum per se faciunt sine amistione soni alterius litere. Alie omnes sunt consonantes sic dicte quia miscent sonum suum sono vocalium. Harum quedam sunt semivocales incohantes a sono vocalium et finientes in se ipsas, ut l/m/n/r/s/et x/. Alie sunt mute, incohantes a sono suo et finientes in sonum vocalium, preter /F/, ut b/c/d/g/f/p/t/k/et q/, quarum sufficientiam, id est quod non sint plures quam pauciores omictendum puto, quia talia potius ad speculationem quam ad cognitionem recte scripture spectant. In hac ante divisione literarum non est facta mentio de /h/ quia non supradicta censetur litera, ut materia patebit. Y et Z invente sunt grecorum nominum causa, et sic figure literarum quibus utimur numero sunt XXIII.
7.Harum literarum varie sunt potestates, nam vocales per se sillabam facere possunt nec esse potest sillaba in qua sint plures vocales nisi sit diptogata, ut audio. Est autem diptongus coniunctio duarum vocalium in eadem sillaba, vim suam servantium, et dicitur a dya, quod est duo, et ptongus, quod est sonus, quia duarum vocalium sonum habet et sunt quatuor diptongi, scilicet: au et eu/ ae et oe. Sed diptongus que variatur in /u/ tota scribitur et profertur, ut eunucus et audio; que variatur in /e/ nec ex toto scribitur nec profertur, ut Musae et Foenum; scribebant enim antiqui in similibus dictionibus sic diptongatis mediam diptongum quod secundum modernes nullo modo servatur et sic apparet quomodo litera vocalis habeat se ad sillabam, sed litera consonans per se multaque facere non potest, et sic superiungatur vocalis ad constitutionem sillabe. Sillaba constare potest ex una litera, ut puta, ex vocali ut /a/, ex duabus ut /ab/, ex tribus ut /abs/, ex quatuor ut /Mars/, ex quinque ut /stans/, ex sex ad plures ut /stirps/. Si ergo tres litere consonantes precedunt vocalem, non secuntur nisi due, et si secuntur tres, non precedunt nisi due.
8.Nunc contra est sciendum quod secundum Priscianum si precedens sillaba desinit in consonantem necesse est quod sequens a consonante incipiat et e contrario, ut ille arduus, nisi in compositi, ut transeo-is et sic de aliis compositis in quibus prepositio accipienda est sillaba per se. Item si sequens incipiat a vocali, precedens debet terminari in vocalem et e contrario, ut pietas. Sed

Torna all'inizio