Sedata itaque omni Sicilia, comes Rogerius, collati sibi a Deo beneficii non ingratus
existens, omnimode, secundum quod mundiales curae, quibus occupabatur, permittebant, Deo
coepit sese devotum existere; et quanto ampliori honore terreno se a Deo provectum cognoscebat,
tanto ampliori studio agebat, ut in perfectae humilitatis statu persistens, gressum
mentis figat. Militibus itaque suis, quorum auxilio tanti honoris culmen adeptus fuerat,
gratias cum omni mansuetudine referens, quibusdam terris et largis possessionibus, quibusdam
vero aliis diversis praemis, laboris sui sudores recompensat.
XVI. - Sic itaque omni Sicilia pro libitu suo sapienter composita, comes, militaribus
exercitationibus assuetus, quietis impatiens, laboris appetens, lucris inhians, corpus ab assuetis
exercitiis minime desuescere passus est; sed quae transmarina regna prima potissimum
sibi subjuganda attento animo jugi meditatione tractat. Unde et Melitam insulam a referentibus
viciniorem caeteris sibi cognoscens, classem, qua eam attentet, accelerare imperat;
militibus suis, ut se ad id exercitii appetent, praecipiendo denuntiat.
Dum ista geruntur, Mainerius de Gerentia a comite, ut sibi locutum veniat, invitatus,
accedere differt, cum arrogatione, praesente adhuc legato comitis, respondens, se numquam
ipsum, nisi ut damnum, si possit, inferat, visum velle. Quod - referente legato, qui missus
fuerat - comes audiens, plurimum indignatus, festinus mari transmeato, a Sicilia in Calabriam
venit: Petrum Mortonensem, cui vices suas plurimum commiserat exequendas, ut per
Siciliam exercitum commovens post se acceleret, mittit. Qui prudenter injuncta perficiens,
infra octo dies ab omni Sicilia copioso exercitu congregato, mense maji ad comitem adduxit.
Sicque comes versus Gerentiam accelerans, castrum terribili obsidione vallavit.
Qua de re Mainerius territus, se stulte et fecisse et locutum fuisse cognoscens, supplex ad
misericordiam comitis venit: equos, mulos, thesauros et omnia, quae habebat, veniam petens,
in eius dispositione ponit. Comes super iis, quae fecerat, eum poenitere videns, ut semper
pii cordis, omnia condonavit, excepto quod - quasi pro disciplina potiusquam ambitione -
mille aureos solidos de suo accepit, ut eum a tali praesumptione ulterius coërceat.
Sicque per ardua adjacentium montium inde digrediens, Cusentium venit. Et, quia
incolae provinciae illius duci recalcitrabant, triduo vineta et oliveta eorum extirpans, inde
Aratam secessit, ubi cum suis consilium captans, exercitum brevi tempore solvit, praecipiens
ut unusquisque se ad expeditionem versus Melitam domi aptatum recedat, termino tantum quindecim
dierum interposito, quo sibi apud Resacrambam - illuc enim classem suam convenire
fecerat - obvii fiant. Portus autem iam dictus natura a caeteris differt, ita ut, si quis
experientiae causa cannam vel aliquid concavum cubito uno accipiens a ripa in mari terrae
tenus palmo tantummodo profunditatis figat, tantae longitudinis, ut desuper undas concava
summitas, quantum volet, attingat, tum mare salsissimum sit, dulcissimas et potabiles aquas
per concavitatem in altum ebullire videas. Hic die terminato, ab omni Sicilia et Calabria
plurimo exercitu julio mense conflato, quodam vespere comes naves ingredi accelerat.
Porro Jordanus, filius comitis, dum classis aptatur, semper suspicans erat, comitem quidem
versus Melitam non iturum, sed sibi, ut ipse exercitum illorsum conduceret, commissurum.
Comes autem in ipso ingressu navium arcessito imperat ut cum designatis, quos sibi
placuerit, Siciliam procuratum remaneat; urbem nullam vel castrum ingredi, donec ipse a
Melita revertatur, praesumat; sed in tentoriis habitans, ubicumque per Siciliam ad succurrendum,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|