Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 128


suam. At vxor barbitonsoris non respondebat, ne forte
eam cognosceret. Ille vero, cum multociens vocaret ipsam
et responsum non daret ei, prouocatus ira surrexit et iuit
ad eam et amputauit ei nasum, dicens ei: Affer tuum
nasum in exenium amasio tuo.
Cumque rediret mulier ab amasio suo, vidit quod accidit
sue socie, vxori barbitonsoris, et absoluens illam ligauit se
suo loco, et vxor barbitonsoris abiit in viam suam, heremita
vidente hec omnia. Et meditata est vxor patrisfamilias argumentum
inuenire, quomodo posset se facere innocentem ab
his que patrauerat. Et clamabat voce magna dicens, suo marito
audiente: Domine Deus sabaoth, si videris afflictionem ancille
tue et respexeris imbecillitatem meam et innocentiam
operum meorum, et quomodo capta sum a viro meo absque
culpa, Domine Deus, restitue mihi nasum meum et ostende
hodie pro ancilla tua miraculum. Et dilata(ta) parum, cepit
clamare contra suum virum dicens: Surge, maligne et impie,
et considera mirabilia Dei que operatus est erga me, respiciens
innocentiam meam et volens manifestare impietatem
tuam; ecce restituit mihi nasum meum vt prius. Et audiens
hoc, vir miratus est intra se dicens: Quomodo potest hoc
esse? Et accenso candelabro festinanter iuit ad illam. Qui
cum videret nasum suum integrum, absoluit eam a ligamento
suo, et supplicauit vt parceret ei, cum inique egisset contra
ipsam, et confessus est peccatum suum ad Deum, petens ei
misericordiam et remissionem.
Cumque venisset vxor barbitonsoris ad domum suam,
cogitauit inuenire argumenta quomodo posset euadere de
viro suo de naso qui sibi erat amputatus. Diluculo vero
antequam esset aurora, surrexit vir eius, dicens ei: Presta
mihi instrumenta artis; habeo enim operari hodie in curia

Torna all'inizio