colore albo. At quibus operimentis? Non stragulis,
non babylonicis aut quo alio genere, sed mappulis et
linteaminibus : mappe ad mensam pertinent, linteamina
ad lectulos. Et quasi dubium sit, cuius sint hec coloris,
interpretatur idest candidissimo colore . Dignus
Constantino sermo, digna Lactantio facundia cum in
ceteris tum vero in illo equos equitent . Et cum de vestitu
senatorum nihil dixerit, non de laticlavo, non de
purpura, non de ceteris, de calciamentis sibi loquendum
putavit, nec lunulas appellavit, sed udones sive
cum udonibus , quos, ut solet homo ineptus, exponit
idest candido linteamine , quasi udones linteamen sint.
Non occurrit impresentiarum, ubi reppererim udones ,
nisi apud Martialem Valerium, cuius distichon, quod
inseribitur «Udones cilicini» hoc est: «Non hos lana
dedit, sed olentis barba mariti / Cyniphio poterit planta
latere sinu». Ergo non linei utique nec candidi sunt
udones, quibus hic bipes asellus non calceari pedes senatorum
ait, sed senatores illustrari . Atque per hoc sicut
celestia ita terrena ad laudem Dei decorentur : que
tu celestia vocas? Que terrena? Quomodo celestia decorantur?
Que autem Deo laus sit ista, tu videris, ego
vero, si qua mihi fides est, nihil puto nec Deo nec ceteris
hominibus magis esse invisum quam tantam clericorum
in rebus secularibus licentiam. Verum quid ego
in singula impetum facio? Dies me deficiat, si universa
non dico amplificare, sed attingere velim.
|
|