evitabit. Cum autem locutio inventa sit ad exprimendam conceptionem cordis,
quandocumque aliquis loquitur quod in corde non habet, loquitur quod non
debet. Hoc autem contingit in omni mendacio; unde omne mendacium est peccatum,
quantumcumque aliquis propter bonum mentiatur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod verba quae Iacob protulit, secundum aliquem
intellectum necessitatem vel veritatem habuerunt: sibi enim primogenitura Dei
electione debebatur, et ad illum intellectum Spiritus Sanctus verba ordinabat,
cuius instinctu et intellectu loquebatur, sive ipse illum intellectum ex verbis
acciperet explicite, sive implicite hoc significare intenderet ad quod Spiritus
Sanctus ordinabat; unde a mendacio excusatur. Et eadem ratio est de omnibus
verbis quae mendacium sapere videntur ab illis viris prolata in quibus mendacium
concedere nefarium videtur.
Ad secundum dicendum, quod obstetrices mentitae sunt ad litteram: nec pro mendacio
remuneratae sunt, sed pro pietate, quia pueros Hebraeorum liberaverunt.
Ad tertium dicendum, quod in maiori includitur minus, et non e converso. Et
quando virtuosus eligit minus dicere de se quam possit, secundum rei veritatem
non mentitur, sed aliquod verum tacet.
Ad quartum dicendum, quod verba quae in Sacra Scriptura sunt scripta, aut
sunt verba eius qui Scripturam edidit, aut sunt verba alicuius qui in Scriptura
recitatur loquens. Si primo modo, sic non contingit in eis mendacium, quia in
figurativis locutionibus non est sensus verborum quem primo aspectu faciunt,
sed quem proferens sub tali modo loquendi facere intendit, sicut qui dicit, quod
pratum ridet, sub quadam rei similitudine intendit significare prati floritionem.
Si autem sunt verba alicuius qui recitatur loquens, aut sunt alicuius cuius malitia
in Scriptura arguitur, et sic non est inconveniens quod sint ibi etiam mendacia,
sicut verba Iudaeorum Christum blasphemantium: aut alicuius qui commendatur
non de perfectione virtutis, sed de profectu, sicut obstetrices commendantur
quod in hoc profecerunt quod non in damnum alicuius, sed in obsequium
divinum mentitae sunt: aut sunt verba alicuius qui commendatur de perfectione
virtutis, et in exemplum proponitur; et tunc est eadem ratio sicut de
verbis Scripturae.
Ad quintum dicendum, quod facta non sunt ordinata de se ad significandum
sicut voces: et ideo non oportet quod si aliquid fiat per quod aliquid falsum
detur intelligi, hoc ipso fiat quod non debet fieri, sicut dicitur quod non debet
dici quando falsum voce significatur. Unde non oportet quod omne tale factum
sit peccatum, et praecipue quando factum in significationem alicuius exhibetur:
tunc enim eadem ratio est de illis factis, et de locutionibus figurativis. Sicut enim
locutio figurativa veritatem habet non a sensu quem verba habent in primo
aspectu, sed ab eo quem loquens facere intendit; ita etiam quod Dominus ostendit
se velle longius ire, quasi per similitudinem elongationis in itinere, significabat
elongationem sui a cognitione discipulorum; et in hoc veritatem habebat.
|
|