Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 222


Ad secundum dicendum, quod materia corporis Christi, non autem ratio conceptionis
eius, fuit in Adam: non tamen materia illa fuit in Adam in actu, quasi
aliqua determinata pars eius, sed virtute tantum, sicut res dicitur esse in suo
principio effectivo unius speciei.
Ad tertium dicendum, quod materia corporis Christi assumpta est ex eo quod
de cibis a beata Virgine sumptis in purissimos sanguines eius conversum est.
Alimentum autem quamvis in principio sit extraneum et dissimile, tamen in fine
est conveniens et simile, ut in 2 de Anima dicitur; unde non
sequitur quod materia corporis Christi sit extranea humanae naturae.
Ad quartum dicendum, quod similitudo et convenientia, magis attenditur secundum
formam quam materiam; ut si ignis generet ex aere ignem, ignis generatus
magis convenit cum igne generante, cum quo convenit secundum formam,
quam cum aere ex quo materialiter generatus est. Similiter etiam materia corporis
Christi magis convenit cum beata Virgine et aliis patribus, quorum virtute
effecta est propria materia corporis humani, quam cum rebus illis quae in
cibum sumptae sunt.
Ad quintum dicendum, quod per primam sanctificationem, ut supra dictum est,
beata Virgo a fomite mundata fuit secundum quod inclinat ad actus personales,
non autem remota est illa inclinatio secundum quam fomes est infectivus naturae:
sed hoc factum est per secundam sanctificationem, ut quidam dicunt; et
ideo illud quod erat in beata Virgine ut ordinatum ad propagationem naturae,
peccato obnoxium erat; quamvis erat a peccato mundatum, secundum quod ad
personam pertinebat.
ARTICULUS 3
Utrum solus Christus in Abraham non fuerit decimatus
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR, quod nullus qui de stirpe Abrahae descendit, in ipso decimatus sit.
Quia, ut dicit Augustinus, quod in eo decimabatur,
curabatur. Sed nullus in parentibus curari vel sanctificari potest, ut supra dictum
est. Ergo nullus in Abraham decimari potuit.
2. Praeterea, sicut post tempora Abrahae in illis qui ex eius stirpe descenderunt,
valuit circumcisio ad peccati originalis curationem; ita etiam ante ipsius
tempora valuit ad idem virtus sacrificiorum, decimarum, et oblationum, ut dicit
Gregorius in Moral.. Sed quando Abraham circumcisus est, non propter
hoc aliquis de stirpe eius descendens circumcisus fuit: alias eos non oportuisset
iterum circumcidi. Ergo nec Abraham dante decimas, eius filii decimati sunt.

Torna all'inizio