Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 173


Videtur quod nec elemosine etcetera prosint c.93v.a
ad salutem, cum Deus sit inmobilis. Quare
Deus non semper exaudit preces devotissimas.
Quid debemus a Deo petere. Qualiter et quibus
oraciones prosunt. Particulares ordines causarum
celestium et terrestrium Deo subiecti sunt. Plene
omnia.
Rubrica LIII
Dixi supra, in LII c., peccata tolli ac perimi multis modis,
verum tu posses dicere: " Cum Deus sit inmobilis, ad quid
preces, elemosinas et alia, que pro salute scribis, faciam?" .
Respondeo quod, sicut inmobilitas divine providencie non
inponit rebus provisis necessitatem, ita nec oracionis utilitatem
excludit. Non enim ad hoc preces nec alia meritoria
opera ad Deum mictimus, ut eterna providencie disposicio
permutetur, quia istud est inpossibile, sed ut, pro humilitate,
graciam quis a Deo quam desiderat assequatur. Nec quisquam
credat quod ardentissima mortalium desideria seu affectuosissime
preces inmobilem Deum moveant. Sanciunt
tamen leges, iubent principes, profitentur poete, phylosophi

1



5




10




15




20
Torna all'inizio