Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 53


ipse Pompeius narravit. || his gestis in Asiam se recepit et finem
antiquissimo bello dedit.
M. Tullio Cicerone oratore et Cn. Antonio consulibus anno
urbis conditae sexcentesimo octogesimo nono L. Sergius Catilina
nobilissimi generis vir sed ingenii pravissimi ad delendam
patriam coniuravit cum quibusdam claris quidem sed audacibus
viris. a Cicerone Urbe expulsus est. socii eius deprehensi in
carcere strangulati sunt. ab Antonio altero consule Catilina
ipse victus proelio est et interfectus.
Sexcentesimo nonagesimo anno urbis conditae D. Iunio
Silano et L. Murena consulibus Metellus de Creta triumphavit,
Pompeius de bello piratico et Mithridatico. nulla umquam
pompa triumphi similis fuit. ducti sunt ante eius currum filii
Mithridatis, filius Tigranis et Aristobolus rex Iudaeorum, praelata
est ingens pecunia et auri atque argenti infinitum. hoc
tempore nullum per orbem terrarum grave bellum erat.
Anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo tertio C.
Iulius Caesar, qui postea imperavit, cum L. Bibulo consul est
factus. decreta est ei Gallia et Illyricum cum legionibus denis.
primos vicit Helvetios qui nunc Sequani appellantur, deinde
vincendo bella gravissima usque ad Oceanum Brittanicum processit.

expugnavit namque in ea || Helvitios Tulingos Latobolos
Rauracos et Boios, ex quibus XLVII milia perempta sunt,
cetera diffugerunt. deinde Ariovistum regem, cui auxiliabantur
Arudes Marcomones Triboci Wangiones Nemetes Eduses et
Suebi, fugere compulit duasque uxores eius totidemque filias
cepit omnemque exercitum per quinquaginta milia passuum
insatiabiliter cecidit. post haec gentem Belgarum, cui adhaeserant
Bellovagui cum sexaginta milibus armatorum, Suessones
cum quinquaginta milibus, Nervii praeterea, quorum adeo indomita
feritas erat, ut numquam ad se mercatores accedere
sinerent, hi nihilominus quinquaginta milia armatorum habentes
Atrepates etiam et Ambiani Menappi Caleti Velocasses
Velomandi Atuatici Condurses Eburones Cerosi Cemani, qui
uno nomine Germani vocantur, quorum omnium cum his,
quos supra diximus, ducenta septuaginta duo milia fuisse

Torna all'inizio