Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 46


regulam rationis nullus magis, vel minus augetur, vel
magis, et minus digerit: sic nec sensus obediunt rationi,
non enim est in potestate hominis videre clarius, vel
minus clare: quare si virtus moralis est aliquid secundum
rationem, huiusmodi virtus in sensibus poni non debet.
Tertio in talibus non est moralis virtus, quia sicut potentiae
naturales sufficienter determinantur ad actiones suas per
suam naturam: sic et sensus. Nam sicut ignis tantum
calefacit, quantum potest calefacere, propter quod, quia
determinatus est in actione sua, nec laudatur, nec vituperatur,
nec est in eo virtus moralis: sic quia potentia digestiva
tantum digerit quantum potest digerere, et oculus
tantum videt quantum potest videre, in eis virtus moralis
esse non potest. Nam per virtutem moralem determinatur
potentia ad agendum: haec autem sufficienter determinantur
ad actiones proprias per naturam: non ergo
indigent virtute morali. Si ergo nec in potentiis naturalibus,
nec in sensibus est virtus moralis, cum praeter potentias
naturales, et sensus non sit nisi intellectus, et appetitus
intellectivus, et sensitivus, oportet esse in talibus
virtutes morales.
Quomodo distinguuntur virtutes: et quomodo
esse habent in intellectu et appetitu.
Cap. II.

Ostenso, quod nec in potentiis naturalibus, nec in sensibus
habent virtutes: restat ostendere, quomodo
distinguuntur virtutes, et quomodo in appetitu et intellectu
existunt. Distinguendum est igitur de virtutibus,
et de huiusmodi potentiis: nam virtutum quaedam sunt
intellectuales, quaedam morales, quaedam mediae inter
intellectuales et morales. Virtutes intellectuales dicuntur
illae quae sunt in intellectu speculativo, cuiusmodi sunt

Torna all'inizio