Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod timor etiam multipliciter dicitur. Uno
modo nominat habitum vel doni vel vitii quod opponitur fortitudini, et dicitur
timiditas: et sic habitus doni fuit in Christo, non autem habitus
vitii. Alio modo sumitur pro actu vel vitii vel doni; et sic similiter dicendum ut
prius. Alio modo dicitur quaedam passio in irascibili, quae consurgit ex hoc
quod appetitus sensitivus refugit aliquod nocivum apprehensum; et sic loquimur
hic de timore. Unde dicendum, quod hoc modo fuit timor in Christo per
eumdem modum sicut et de tristitia et ira dictum est, inquantum scilicet ex dictamine
rationis et Deitatis adiunctae, appetitus sensibilis refugiebat ea quae
sunt sibi contraria.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de timore secundum quod
est vitium, quia passio timoris est materia circa quam est fortitudo.
Ad secundum dicendum, quod omnis timor ex aliqua imperfectione est: quia ex
imperfectione est quod aliquid ab aliquo laedi possit. Christus autem quamvis
fuerit secundum animam perfectissimus, tamen laedi poterat ex parte corporis;
et ideo ex parte ista patiebatur imperfectionem, et timere poterat.
Ad tertium dicendum, quod in homine appetitus sensibilis movetur ex imaginationis
sive aestimationis apprehensione immediate; sed mediate etiam ex
apprehensione rationis, inquantum eius conceptio in imaginatione imprimitur;
et ideo quando ratio in Christo praevidebat laesionem corporis, fiebat species
laesivi in imaginatione, et appetitus sensibilis ad timorem movebatur.
ARTICULUS 3
Utrum in Christo fuerit verus dolor in sensu
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod in Christo non fuerit verus dolor in sensu. Quantumcumque
enim est vis resistens laesivo, tantum dolor diminuitur ex laesione proveniens.
Sed in Christo fuit infinita vis ad resistendum laesivo, scilicet virtus Divinitatis.
Ergo in eo dolor esse non poterat.
2. Praeterea, dolor non est de re voluntaria. Sed Christus voluntarie passionem
sustinuit. Ergo in eo dolor passionis non fuit.
3. Praeterea, Christus magis perfecte videbat Deum quam Paulus. Sed Paulus
in raptu propter visionem Dei non sentiebat ea quae in corpore gerebantur.
Ergo nec Christus dolorem habebat ex corporis laesione.
|
|