Gal. (Quid pretio maiore vetat vel magna pacisci ?  
Tir.  Non michi setigeri quantumvis pascitur usquam  
       Villigerique gregis, nedum leve vellus et hedi  
       Sit pretium cithare; non si tibi gurgite latos  
       Ambiat Hermus agros, rutilisque oblimet arenis.  
       Quid michi divitie? quid rerum mutus acervus?  
       Nostras cernis opes: Hec est, qua crebra rebellis  
       Prelia fortune mundique prementia vincla . 
       Pauperiemque levo; rigidas hac sepe per Alpes, 
       Perque nemus vacuum, perque atra silentia noctis  
       Fisus eo; plaudunt volucres et concava saxa, 
       Interea tristes fugiunt per nubila cure. 
Gal. Laude sitim cumulas; fer opem, optatoque potiri,  
       Te duce, contingat; vivam memor emoriarque. 
Tir.  Sera animum que cura subit? Brevis ecce iuvente 
       Flos cecidit. Tunc tempus erat ! Iam discere turpe est  
       Quod pulcrum didicisse foret. Sic volvitur etas, 
       Omnia sic volvit fugiens, ac nescia freni. 
       Sorte tua contentus abi, citharamque relinque;  
       Est quibus a teneris tractata suaviter annis. 
Gal. Posceris auxilium; tu consulis ? Incipe rebus      
       Mecum; verba aliis, quos possunt verba movere.  
       Poscimus hanc avide; toto nil pulcrius orbe est.  
Tir.  Pulcra movent oculos, sed prosunt apta fruenti;  
       In partesque venit pudor atque modestia voti. 
Gal. O felix, o care deis, Tirrene, supernis !
  |  
50 
  
  
  
  
55 
  
  
  
  
60 
  
  
  
  
65 
  
  
  
  
70 
  
  
  
  
75
  |