Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 212


Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod per missiones divinarum personarum
in nos, homo in finem ultimum ducitur non solum post peccatum, sed etiam ante
peccatum; et ideo explicita cognitio de Trinitate fuit necessaria non solum post
peccatum, sed etiam ante peccatum. Non tamen eodem modo ante adventum
Christi et post: quia ante adventum soli maiores de hoc fidem explicitam
habuerunt: post incarnationem vero omnes fidem explicitam de tribus personis
habere tenentur, sicut et de mysterio incarnationis, quod cognosci non potest,
nisi cognoscatur personarum distinctio: et quia sacramenta salutis cum invocatione
Trinitatis conferuntur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Apostolus posuit illa quae oportuit credi
explicite a quolibet homine in quocumque statu: hoc autem non fuit cognitio
Trinitatis.
Ad secundum dicendum, quod ad dirigendum in finem non solum oportet
cognoscere finem, sed etiam ea sine quibus in finem iri non potest; et ideo
oportuit habere cognitionem explicitam de fide Trinitatis, quia sine earum missione
in finem beatitudinis veniri non potest.
Ad tertium dicendum, quod quia non erat necessarium ut explicite omnes
cognoscerent, ideo non fuit positum mysterium Trinitatis manifeste in Veteri
Testamento, sed velate ut sapientes capere possent.
EXPOSITIO TEXTUS
«Sicut in Ecclesia aliqui sunt minus capaces». Contra. Modo non sufficit ad
salutem ut etiam explicite mysterium incarnationis credatur. Dicendum, quod
est similitudo non quantum ad omnia, sed quantum ad quaedam de articulis:
quia nesciunt eos distinguere, quamvis explicite cognoscant illud quod in articulis
continetur. Tenentur autem explicite articulos scire de quibus Ecclesia
solemnizat, et facit continuam mentionem, sicut de Trinitate.
«Credunt hoc quod ignorant». Hoc est contra illud quod superius dictum est,
quod fides non est de ignotis. Dicendum, quod sicut implicite creditur, ita et
implicite cognoscitur. Dicitur autem ignorari quod nescitur explicite.
«Solet etiam quaeri de fide Cornelii». Sciendum, quod Cornelius habebat fidem
explicitam de mysterio incarnationis, quamvis suffecisset ei ad salutem, etiamsi
de hoc fidem implicitam habuisset: sed non habebat fidem distinctam de tempore
incarnationis; et ideo, quia hoc iam incipiebat esse necessarium ad salutem,
missus fuit Petrus ad eum instruendum.

Torna all'inizio