19.  Isaias audet . Isaias, inquit, pro Judaeis non  
dimisit quid bonum gentibus, quod futurum erat, et  
malum quod Judaeis futurum erat, praediceret. 
20.  Expandi manus meas . Vel manus in cruce  
extensas dicit, vel potius opera quae inter Judaeos  
Dominus operatus est. 
CAP. XI.—1. LANFR.  Electio autem . Non secundum 
merita. 
2.  Spiritum compunctionis . Malam compunctionem 
hic significat, qua saepe fit ut etiam bonum  
homini sit molestum. 
2.  Fiat mensa eorum in laqueum . In laqueum et  
in caetera quae sequuntur facta est Judaeis Scriptura  
ipsorum, quam male intellexerunt. Scriptura autem  
mensam vocat, quia intelligentibus panis est  
animae. 
3.  Nunquid sic offenderunt?  An, inquit, peccatum 
eorum, tantummodo operatum est casum animae  
eorum? 
4.  Ut illos aemulentur . Hoc saepe factum est, et  
plenius fiet in fine saeculi quando Judaei Christianos  
persequentur in fide Christi. Potest etiam intelligi  
ut gentes Judaeos aemulentur, id est ut credant, sicut  
et ipsi credebant. Vel ut Dei aemulatione circa opera  
eorum mala moveantur. 
5.  Quod si delictum illorum . Delictum Judaeorum  
ditavit mundum, quia nisi ipsi Dominum crucifixissent,  
crux Christi, et resurrectio, et ascensio ejus  
praedicata et credita in mundo non esset. 
6. AMBROS.  Diminutio eorum . Diminutio vel amissio 
eorum est, damnum promissionis, per quod  
gentes lucratae sunt vitam aeternam. 
7. LANFR.  Diminutio eorum . Diminutionem Judaeorum 
vocat apostolos, quia illis discedentibus ab  
infidelitate eorum; populus ille in sua infidelitate  
persistens, ex quadam parte mansit diminutus.
  |  
  |