ęcclesia. nec ordinatio monachorum vel pręsbiterorum huius monasterii 
vel cellarum eius a quovis ibi  fiat episcopo, nisi quem abbas invitaverit, 
aut, si non adest, suo pręcepto eius congregatio. sciiicet quia ita habetur in 
privilegio bonę memorię Pauli papę. synodum ut nullus hic celebret ępiscopus, 
nec alio venire constringat pręsbyteros totius abbatię, quoniam ab ipso 
hic locus per privilegium optinuit, nos infringere nolumus. et consecrationes 
ęcclesiarum a quovis quęrit abbas religioso ępiscopo habeat simul 
et chrisma. ad idoneum abbatem eligendum secundum sancti Benedicti 
regulam sit communis consensus et impleatur petitio fratrum scriptum est 
autem in canonibus: « Invasores ęcclesiarum sinc dilatione excommunicentur  ». 
cuius rei gratia necesse est ut omnis invasio in universa cesset ęcclesia, 
maxime sn locis quę sibi dicata tenet beata Maria, cui qui aufert sua, incurrere 
timeat anathema. maxima enim cxcommunicatio Filii matris Virginis 
est indignatio. exaltata super choros angelorum Maria, exaltet conservantem 
bona sua. pro dominę suę reverentia, princeps apostolorum Petrus ditet 
illum semper benedictionc apostolica, annuente hoc virginis Patris ac virginis 
Matris Dei omnipotentis gratia. Data .III. idus decembris, per manus 
Frederici diaconi sanctę Romanę ęcclesię bibliothecarii, vice domni Herimanni 
archicancellarii et Coloniensis archiępiscopi. anno domni Leonis 
noni paę, indictione .V.	 
In alio quoque privilegio idem venerabilis pontifex huic monasterio 
confirmavit fundum Massam in quo est ecclesia Sancti Valentini. 
ex fundo Muciani uncias tres. fundum Paternum  in 
quo est ecclesia Sancti Iohannis. fundum Carbonianum. Fundum 
Septiniani. fundum Pipiliani. fundum Agelli. fundum 
Mutellę. fundum Larinianum. fundum Albuciani. item, 
in alio privilegio confirmavit bona quędam in Massa in loco qui 
dicitur Sanctę Marię in Formello, scilicet tres casales, unum qui 
dicitur casalis de Petroccio, alterum de Leone Sabinensi, tertium 
qui dicitur casalis Petri qui et Leo ferrarius. 
Heinricus autem tertius rex et secundus Romanorum imperator 
augustus per suum imperiale pręceptum concessit et confirmavit 
huic monasterio quasdam res. in territorio Sabinensi 
ęcclesiam Sancti Benedicti, et curtem Sancti Gethulii cum castello
  |  
  |