Salimbene de Adam: Cronica

Pag 562


Deuteronomii est de doctrina et modo et arte pugnandi. Item,
II Reg. V, dixit Dominus ad David: Non ascendas obviam Philistiim,
sed gira post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pirorum;
et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum,
tunc inibis prelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam,
ut percutiat castra Philistiim. Fecit itaque David sicut preceperat ei
Dominus, et percussit Phylistiim de Gabae usque dum veniret Iezar.
Hinc David ait: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus
meas ad prelium et digitos meos ad bellum. Et iterum: Persequar
inimicos meos et comprehendam illos, et non convertar, donec deficiant.
Confringam illos, nec poterunt stare, cadent subtus pedes meos.
Et precinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in
me subtus me. Et inimicos meos dedisti michi dorsum et odientes
me disperdidisti. Audi quomodo totum attribuit Deo, quicquid
in bello victorie habuit. Item Vegegius de re militari ad Theodosium
imperatorem multas sagacitates de arte pugnandi ponit
in libris suis, quos omnes vidi et legi; et valde utiles sunt illi libri
volentibus cum hostibus preliari. In libris Machabeorum similiter
multe sagacitates habentur, que valent ad artem pugnandi.
Similiter in libris Regum et in libro Iudicum et Iudith. De Iosepho
etiam legitur quod, cum esset in Iocapata civitate Iudee, ut eam
defenderet ab obsidentibus hostibus, multas sagacitates exercuit.
Surgebat enim de nocte et super machinas et instrumenta lignorum
que hostes Romani construxerant ad capiendum civitatem,
oleum spargebat latenter. Cumque illi summo diluculo surgerent
ad pugnandum, non advertentes linitionem, cadebant deorsum.
Simili modo Gregorius de Monte Longo legatus, cum esset in
Parma, quam Fridericus tunc temporis obsidebat, cum audiret
Parmenses murmurantes eo quod non veniret eis auxilium contra
draconis, scilicet Friderici, astutias, sagacitates faciebat nonnullas.
Invitabat enim secum ad prandium milites aliquos de maioribus
civitatis, cum quibus in mensa sua comedi aliquando in
palatio Parmensis episcopi; et nobis prandentibus nuntius adveniens
ad portam clamabat valenter, volens habere introitum.
Tunc aliquis de familia hec eadem, scilicet de adventu novi nuntii,
publice legato dicebat. Qui eum ante suum conspectum sine mora

Torna all'inizio