Petrarca Franciscus: Africa

Pag 69

LIBER TERTIUS


Colla tulit monstri. Libicas cruor ille nefanda
Infecit sanie tabi stillantis harenas;
Sic nocuit mundo vivens moriensque Medusa.
Post regina Tyro fugiens his finibus ampla
Menia construxit magnam Carthaginis urbem.
Ex re nomen ei est. Mox aspernata propinqui
Coniugium regis, cum publica vota suorum
Urgerent, veteris non immemor illa mariti,
Morte pudicitiam redimit. Sic urbis origo
Oppetiit regina ferox. Iniuria quanta
Huic fiat, si forte aliquis - quod credere non est -
Ingenio confisus erit, qui carmine sacrum
Nomen ad illicitos ludens traducat amores!
His igitur fundata modis urbs tempore crevit
Exiguo; at rebus semper coniuncta secundis
Invidia excivit validas in prelia gentes.
Tunc acres vixere viri, quos inter amore
Insignes patrie fratres Carthago Philenos
Nunc colit extinctos numerumque auxisse deorum
Extimat ac gemini veneratur numinis aram.
Hi patrie vitam cupidi si forte negassent,
Plura Cireneo cecidissent milia campo.
Ultima nunc bellis agitur ferventibus etas,
Nec mare quod sevit medio, nec iuncta Caribdi
Scilla rapax Italis Penos a finibus arcet.
Hanibal eterno dignus cognomine montes
Perfregit Latios atque invia rupit aceto
Saxa prius stravitque viam legionibus aptam
Hic ubi silvestres soleant titubare capelle.

415




420




425




430




435




440


Torna all'inizio