Matthaeus de libris: Summa dictaminis

312


278. Consolatoria ad filium de morte patris. Mallem dominorum karissime silentium
in hac celebrare scriptura.
Responsiva. Auditui meo litera tua non potuit renovare.
279. Consolatoria. Cum regula sit et mortis et vite.
Responsiva quod conabitur consolari. Cum hoc quod vides regnum.
280. Consolatoria super morte filii. Velut interdum calores interdum et frigora.
Responsiva. Sicut difficile est iuxta sapientis oraculum multa gaudentem loqui.
281. Super eadem. Votive sensibus meis adhesit.
Responsiva. Sicut ignis in vepres immissus.
282. Consolatoria super morte filii. Intellexi nuper insinuatione quorundam.
Responsiva. Nec puritatem fidei locorum intercapedo.
283. Consolatoria super morte filii. Hucusque penne suspensum fuit offitium.
Responsiva. Formata contra votum tua nuper venit epistola.
284. Consolatoria super morte fratris. Rem non amabilem sed amaram.
Responsiva. Exhortationis vallata consiliis et consolatricis.
285. Consolatoria. In acerbitate casus adversii qui vos vestri filii pro dolor consolatione privavit.
Responsiva. Adversi casus acerbitas meos oculos.
286. Consolatoria. Quod ad te lente pervenit mee compassionis epistola.
Responsiva. Non lente pervenit compassionis tue littera.
287. Consolatoria. Dolentem reddisse me scias recentem tui doloris accessum.
Responsiva. Si meus recens dolor in obitu.
288. Consolatoria. Audivi nuper et utinam conversus esset.
Responsiva. Mei filii mors crudelis et aspera.
289. Consolatoria. In recentis turbationis auditu.
Responsiva. Dolorum emergentium dolabra.
290. Recommendatio pro dilecto. Meritis memoranda sunt devotorum obsequia.
Responsiva. Ea nos arbitror affectione coniungi.
291. Quod rogetur archidiaconus Bononiensis quod promoveat quendam ad cathedralem honorem. In illius petitionibus qui per honeste conversationis obsequium,
et quod de sue commendabilibus etatis auspiciis plene colligitur,
bonorum presagium futurorum se meritis gratum reddit, interdicere
debet expressins favorabilior causa repulsam, ut si fecundum se grata
gratie perceptione perspexerit, adiectione continua se gaudeat honestare virtutum. Cum igitur magister I. carnali michi sorte coniunctus iam
in artibus taliter studii continuatione profecerit, quod cathedralem digne promeruerit honorem, dominationem vestram qua possum affectione
deposco quatinus ipsum domino Bononiensi archidiacono commendantes
rogetis eum expresse quod ipsum ad honorem promoveat cathedralem.
Responsiva. Scolasticum decus augeri conspicimus cum studio deditum scientie
florere videmus. Per quam probatur probitas decorari, sed id et nobis acceptius cum preces eorum in suis honoribus exaudimus. Quocirca
precamina vestra digno fulcienda favore suscepimus, et quoniam auditio
dilecti consanguinei tui... que sub laude sui sue testis possesse scientie
velut in sensus nostros assertio derivata refulsit, eum tamquam
dignum vestri favoris auxilio Bononiensi archidiacono duximus commendandum,
volentes quod sue scientie tuarumque precum intuitu debeat
eum ad cathedralis honoris apicem promovere.

Torna all'inizio