Tunc rex Gallatianus multum regratiatus est ei et voluit
cadere ad pedes eius. Accepit licentiam et rediit in terram
suam, et fecit venire Athanasium filium suum et dixit ei:
" Vis adiscere de arte falchonum ? "
Quando audivit, multum fuit letus et dixit statim:
" Manda me! "
Et mandavit eum ad curiam regis Danchi. De omnibus
erat curialis nisi de falchone. Rex Danchus fecit ei multum
servire, et sic fuit boni ingenii quod in uno anno didicit que
rex Danchus sciebat.
Prologo di F.
Rex Gallicianus filium suum misit ad regem Danchum ut eum
doceret curam falconum, ancipitrum et asturum.
Prologo di B. .
Ad Natasium. Incipiunt ysagoge Danci regis ad Galianum
et ad Riatasium.
Danchus rex stabat in suo palacio. Ante eum stabant
discipuli eius, et tenebant placitum de falconibus suis et cogitabat
quomodo ipse possit habere falcones sanos vel astores
vel spariverios et quomodo possit facere arditos et qualiter
possit capere magnos ocelos cum falconibus suis, scilicet gruam,
sternam et ocham et qualiler possit tenere in ipso ardimento.
Ipse fuit divinus; sapuit quod defuit videre, quod debuit
esse dicere. Audivit dicere rex Galicianus et venit ad eum
ut videret et intelligeret si verum erat quod homo sibi dicebat
ad Baltram civitatem suam. Herbergare [cepit] jam in
|
|