Petrus Damiani: Epistulae

Pag 293


inquit, reges, amputatis manuum ac pedum summitatibus, colligebant sub
mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit michi Dominus . Septuaginta
scilicet reges septuaginta sunt linguarum discrepantium nationes,
quibus usque ad salvatoris adventum antiquus hostis et recte gradiendi
et bona faciendi prorsus abstulerat facultatem. Cui nimirum utrique
gemino vulneri medetur animarum medicus Paulus, cum dicit: Remissas
manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ne
claudicans quis erret, magis autem sanetur .
Adonibezech quippe Dominus fulminis vel Dominus contentus vani
interpretatur. Fulmen mox ut micare incipit, subito deficit. Per quod
iudaicus potest intellegi populus, qui nimirum quodam quasi fulgore micabant,
cum dicerent: Omnia quae praeceperit nobis Dominus, et audiemus
et faciemus . Sed mox deficiens lux ista cadebat, cum cervices suas tenebrosis
daemonibus inclinabant. Per id vero quod dicitur contentus vani,
gentilitas designatur, quae contenta visibilibus ydolis non curabant reverti
ad misericordiam creatoris. Et dum veritatis ignorabant cultum, vanis
insistebant cerimoniis ydolorum. De quibus dicit apostolus: Quia Deum
non glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus
suis . Horum igitur duorum populorum ex maxima parte dominatus est
Adonibezech, id est reprobus nequitiae spiritus, quia et iste quasi fulmen
micare coepit et desiit, et ille dum vanitate daemonum contentus extitit,
proprii creatoris auxilium non quaesivit.
Et ut ad propositum redeam, illic Eglon in typo luxuriae fortis Aoth
infixa ventri sica perfoditur, illic clavo tabernaculi superbi Sisarae cerebrum
perforatur. Illic in avaritiae signum Achar filium Charmi lapides
obruunt, omniumque vitiorum pestes tanquam rebelles hostium acies, fortium
Israelitarum gladios non evadunt. Illic verus David velut in arcis
Syon culmine constitutus, bicipiti gladio qui ex eius ore procedit, undique

Torna all'inizio