Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 51


exhortatoriam ut subveniat, addit. Imperator vero, susceptis epistolis ac perlectis, Duracium
mittens, classem in mari parare facit, cui Gocelinum de Corintho - quendam natione
normannum et in palatio post imperatorem secundum paucis, quia strenuus armis et consilio
callens erat - ducem praeponens, cum multis copiis Barensibus succurrendum disponit.
Porro qui missus fuerat, jussus ab imperatore, Barum regrediens, clam per hostes urbem,
ut exierat, intrat. Acta refert, signumque, quo auxilium veniens eminus cognoscant, edocet:
ut simile signum de uno quoque propugnaculo contra advenientes faciant, faces scilicet accendant,
ne a certo portu devient, admonet.
Barenses, hoc nuntio exhilarati, plus necessario festinantes, - animo enim cupienti nihil
satis festinatur - in proximam noctem faces accendunt, clamoribus et laudibus plus solito
laetitiam ostendunt. Quidnam in hoc facto praetendant, inter nostros quaestio oritur: fit de
pluribus rebus conjectura; undique argumentatur; a prudentioribus rei veritas depraehenditur,
auxilium videlicet per mare illis advenire.
Advenerat tamen in auxilium ducis fratris plurimo remige comes Siciliae, Rogerius, noviter
a fratre invitatus: leoninam in omni certamine habens ferocitatem, quam tamen prudentia
regebat et fortuna favens comitabatur. Hic callide in hoc negotio agens, singulis
noctibus speculatum ire jubet, si forte eminus per mare adventantes naves aspiciantur. Cum
ecce, quadam jam nocte mediante, quasi stellae lucernae ardentes in summitate mali uniuscuiusque
navis eminus apparere conspiciuntur. Quod cum a comite compertum fuisset, accelerantissime,
armata manu, plurimo sese remigi credens, obviam hostibus ire accelerat. Quos
hostes eminus aspicientes, Barenses, qui sibi prae gaudio occurrerent, rati, minus sese ad
defensionem aptant. Comes vero navem Gocelini, qui dux hostium erat, duabus lanternis
a caeteris distinctam, eminus cognoscens, illam versus impetum suorum intendere jubet. Dumque
fortiter congrediuntur, tanta vi quaedam ex nostris super navem illorum grassata est, ut,
ex uno latere cum pondere armorum incaute decurrente, centum quinquaginta loricati ex nostris
submergerentur. Comes vero Gocelinum oppugnans superat: quem in suam navem exarmatam
recipiens, cum triumpho gloriosus ad fratrem remeat.
Dux vero, amittendi timore in certamine fratris, plurimum angebatur: quippe enim nec
succurrere poterat, nec alium, excepto illo - caeteris defunctis - , habebat. At cum victor
et incolumis redire nuntiatur, nulli credulus fieri asserit, donec visu sibi satisfaciente. Utrum
sanus esset scrutando, ingeminat cum lacrimis. Comes vero Gocelinum, mirifice graeco more
praeparatum, duci, foederantur, anno Domini MLXX[I]. Dux voti compos effectus fratri cunctoque
exercitui, gratias referens, urbe pro velle suo ordinata, fratrem in Siciliam praemittens, solito
exercitu brevi iterum expeditionem versus Panormum summovet. Toto junio et julio mense
apud Ydrontum moratus, montem, quo facilius descensus ad mare - equos navibus introducens
- fieret, rescindere facit. Unde et Duracenses maxime sunt territi, ne, mare cum
exercitu transmeans, eos impugnatum veniret, mulam et equum ei, quasi ad honorem, mandantes,
ea occasione rem speculatum mittunt.

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio