a Deo constitutus erat. 
13.  Audacius autem . Audaciae videbatur esse repletis  
omni scientia scribere. 
14. AMBROS.  Habeo igitur gloriam . Gloriam dicit  
se habere apud Deum per Christum. Credentes ( al. ,  
credens) enim in Christum, meritum sibi fecit apud  
populum, in tantum ut de se esse nihil dicat quod  
non operatus sit Christus per illum, ut exhortationem  
ejus virtus commendaret. 
15. LANFR.  Habeo igitur gloriam . Quidquid, inquit,  
putent me hominem [ f. , homines] esse, ego tamen  
scio me habere gloriam apud Deum in praedicatione  
Jesu Christi; quia propter honorem Dei et salutem  
gentium ago quod ago. 
16.  Non enim audeo . Alia causa cur habeat gloriam 
apud Deum; quidquid enim loquitur, quidquid 
  |  
  |