31 Alia desinunt in mentum , que a uerbis plerumque ueniunt,
ut "uestis, uestimentum", "ornas, ornamentum", "hortaris,
hortamentum", "alo, alis, alimentum", "monitus, monimentum".
32 Et sciendum quod antepenultimam productam uel correptam
habent, prout sunt penultime sillabe preteriti temporis ex quibus
deriuantur, ut "ornaui" uel "ornatus, ornamentum", "monui,
monitus, monimentum", "muniui, munitus, munimentum". 33 In
monium finiunt i correpta antecedente, ut "patrimonium, matrimonium".
34 Sunt alia in um , participiis similia, ut "factum", "dictum",
"uisum"; alia a uerbis o in um conuertunt, ut "regno, regnum",
"stagno, stagnum", "uelo, uelum". 35 In en deriuatiua m
antecedente, pene omnia uerbalia sunt et neutra; et si sint a
prima coniugatione, a longam habent penultimam, ut "solaris,
solamen", "curuas, curuamen", "ligas, ligamen"; sin a secunda uel
tercia, i habent correptam - "moneo, mones, monimen", "rego,
regis, regimen", "specio, specis, specimen" - , uel u productam, si in
uo desinit uerbum, ut "acuo, acumen", "fluo, flumen", "nuo,
numen", "luo, lumen"; a quarta uero coniugatione, i productam
habent, ut "munio, munis, munimen", "molior, moliris, molimen".
|
|