Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod illi qui ex Abraham per
concubitum descenderunt, in Abraham decimati sunt; Christus autem in eo
decimatus non est. Cuius ratio est, quia decimatio non tantum erat actus moralis,
sed etiam figuralis; est enim actus moralis secundum hoc quod pars quaedam
terrae nascentium, et aliorum, in usum ministrorum Dei et pauperum conferebatur,
ut esset cibus in domo Domini, ut habetur Malach. 3. Actus autem
figuralis est secundum hoc quod figurat imperfectionem in eo qui decimas dat,
qui perfectionem ab eo cui dat expectat. In numero enim denario est quaedam
perfectionis ratio, secundum quod limes quidam est; unde novenarius imperfectionem
signat, secundum quod a denario deficit; et ideo qui decimas dat, in hoc
quod novem sibi retinet, et decem alteri dat, confitetur se imperfectum esse, et
perfectionem ab altero expectare; et inde est quod etiam decimatio quodammodo
actus sacramentalis erat, secundum quod dicta realis confessio ex fide
Mediatoris procedebat, per cuius perfectionem ablata est humani generis
imperfectio quae erat per originale peccatum; hoc enim figurabat remedium
quod contra originale peccatum praestabat per modum sacramenti.
Illa ergo decimatio qua Abraham decimas dedit ostendens se liberatore indigere,
ad illos tantum pertinet ex eius stirpe descendentes qui imperfectionem originalis
peccati ex eo traxerunt, ut similiter sicut ipse liberationem ab alio
expectarent. Non autem originale peccatum ab eo traxerunt nisi qui per concubitum
ex eo descenderunt; solum enim hi naturam humanam ab eo sicut a principio
activo acceperunt. Unde et in eo secundum rationem seminalem fuisse
dicuntur: et propter hoc etiam simul cum natura, naturae vitium contraxerunt
ab Adam vel Abraham. Christus vero ab Adam vel Abraham non per concubitum
descendens materiam humanae naturae ab eis habuit, quae virtute Spiritus
Sancti in humanam naturam formata est; et ideo non contraxit originale peccatum;
et ideo non potuit figurari ut imperfectionem habens, et liberatore indigens;
et propter hoc non est decimatus in Abraham.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in verbo Augustini hoc quod dicit, «curabatur»,
non designat curationem in actu; sed curationis necessitatem: qui enim
sic in eo erant ut curatione indigerent, in eo decimati sunt.
Ad secundum dicendum, quod nullus dicitur circumcidi nisi secundum quod
actu aliquid patitur. Decimari autem dicitur aliquis etiam secundum praefigurationem.
Unde non est simile de decimatione et circumcisione.
|
|