Salimbene de Adam: Cronica

Pag 796


Grifo preclamabit auxilium sponsi. Iterum in pratis facient consilium
devincere grifonem. Nunc vincetur. Sed probus et potens leopardus,
resumens consuetudinem antecessorum eius, levabit Arfexas et exmembrabili
morte eum devorabit. O dolor, o preclamor! O fortuna redita in
alium, que tunc dolebunt. Et iterum ve diligentibus grifonem! De hoc
potestates florebunt et potabunt; diflorebit lilium, et aquile relucescent.
Flos physis devastabitur. O gens Lombarda, virtute grifonis ve
tibi turris! Gaudium tuum non diu durabit. Scolasticus nidus minorabitur.
Regnabit leopardus, et multum, sed in illo tempore preclamabitur
pax, et aliquantulum erit.
Explicit.
Quod sc[ri]pt[ur]a prophetarum et illorum q[ui] piedixer[un]t futura est ad intelligendum
difficilis, quod duobus monstratur exemplis, scilicet Scripture
et porte Sancte Sophye.
Require similiter infra, carta CCCC66.
Verba supraposita, sive sint Sibille sive alterius, intelligat
unusquisque secundum quod sibi videtur, quia in Constantinopolitana
civitate in ecclesia Sancte Sophye est quedam columna
et quedam porta in qua sunt historiate sculpture que non intelliguntur,
nisi cum fuerint completa que continent. De sapientia
dicitur quod scit preterita et de futuris éstimat, Sap. VIII. Item
Apostolus, ad Heb. IIII, de sapientia divina dicit quod omnia
nuda et aperta sunt eius oculis. De nobis autem dicitur, Sap. IX:
Difficile estimamus que in terra sunt, et que in prospectu sunt invenimus
cum labore. Que autem in celis sunt quis investigabit? Sensum
autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris
Spiritum Sanctum tuum de altissimis? Item Ecclesiastes VIII:
Intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire
rationem eorum que fiunt sub sole. Et quantó plus labovaverit ad
querendum, tantó minus inveniet. Etiam si dixerit sapiens se nosse,
non poterit repperire. Exemplum habes in Gerardo de Roxe
de Parma, qui faciebat se astrologum et divinum. Cum autem
Parmenses exteriores, qui erant ex parte imperii, cepissent Colurnium
et intrassent in festo sancti Dominici, et quereretur ab

Torna all'inizio