solutionem. Voverat enim se non conmesturum, donec videret Dominum resurgentem.
Sunt et multa alia, que fecit Iesus, que si scriberentur per singula, mundus capere non valeret.
Hec autem scripsimus, ut credatis, quia Iesus est filius Dei, et credentes vitam habeatis in nomine eius.
Quia igitur ipse est rex regum, cuius regni non erit finis, annotationes temporum
ab ipsius incarnatione de cetero ipso propiciante Domino faciemus. Cum
autem [discipuli] intuerentur illum euntem in celum, ecce duo viri, scilicet angeli, steterunt
iuxta il[los] [in vestibus albis], qui et dixerunt: “Viri Ga[lilei], quid sta[tis] a[spicientes] in c[elum]?
Hic Iesus, qui ass[umptus] est a vobis in c[elum], s[ic] v[eniet], quemadmodum v[idistis] e[um] a[scendentem]
in celum”. Post hec reversi sunt in Iherusalem et perseverabant in oratione
expectantes promissionem. Et elegerunt sorte unum de LXXII discipulis nomine Mathiam
ad apostolatum in locum Iude. Quinquagesimo die, cum essent in domo sedentes,
descendit spiritus hora tercia in igneis linguis seditque supra singulos eorum, et repleti sunt
omnes spiritu sancto et ceperunt loqui variis linguis, prout spiritus s[anctus] dabat eloqui illis.
Et extunc predicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.
Nam Petrus predicavit statim, et baptizati sunt in illa die circiter tria milia. Et cum ascenderet
cum Iohanne templum ad horam orationis nonam, sanavit claudum ex utero matris suae.
Crescebat ergo cottidie numerus credentium, et multitudinis credentium cor erat unum et
anima una; possessiones vendebant et precia ponebant ante pedes apostolorum, et erant illis omnia
communia, et dividebant singulis, prout unicuique opus erat. Ananias et Saphyra, quia de
precio fraudantes mentiti sunt spiritui sancto, mortui ceciderunt. Per manus apostolorum
fiebant signa et prodigia multa, ita quod eciam ad umbram Petri sanabantur infirmi. Saducei
vero incarceraverunt apostolos, sed angelus eduxit eos; qui diluculo docuerunt in templo.
Et cum preciperetur eis, ne predicarent, respondit Petrus: “Oportet magis obedire Deo quam
hominibus”. Et consilio Gamalielis, qui erat socius apostolorum [in fide], sed de consensu
eorum manebat cum Iudeis, ut sedaret furorem eorum, dimissi sunt. Ibant ergo gaudentes
a conspectu concilii, quoniam d[igni] h[abiti] s[unt] p[ro] nomine Iesu con[tumeliam] p[ati]. Et
constituerunt apostoli VII diacones super ministerio cottidiano: Stephanum, Phylippum, Procorum,
Nicanorem, Tymotheum, Parmenam et Nicolaum. Stephanus plenus gratia et f[ortitudine]
f[aciebat] p[rodigia] et s[igna] m[agna] in populo, et quia predicabat Iesum, Iudei
eodem anno ascensionis Domini lapidaverunt eum dicentem: “Domine Iesu, accipe spiritum
meum, et ne statuas illis hoc peccatum”. Et hec fuit prima persecutio adversus ecclesiam Dei, que
|
1
5
10
15
20
25
30
|