Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 208

XIII


increpanda extimamus, merito pathetica appelletur,
cum et a greco fonte, et parce detortum
sit innouatum uocabulum: tu cum dabitur
atque placitum erit, si aliud sonat, aperi nobis
illud.
Iuuaret horas fando traducere usque sub
intempeste noctis silentium, sed uerens ne
dum epystolam uolo, liber exeat, ad complicationem
uenio; una tamen annexa particula,
tu de more ueniam dabis si tempus tibi in
huius lectitatione subducam.
Scis quid michi feceris ? attende queso.
Dudum etiam inter meos et mea in patria obscurus
habebar, nec immerito: quid enim me
clarum fecisset ? Cum interdum etiam uulgus
rectum uideat. Postquam autem litere mee,
caritati tue fastidio non fuere, ac perinde quinquennio
ferme reuoluto, pluries ad me, et
quampluries tuas epystolas pertulisti, et ego
illas continuo in medium protuli; aiunt inter
se: haud hic abiciendus est, cum ille, cui
totius nostri eui cedit facundia, et magna ueteris

Torna all'inizio