in contemptum adducas. Assertorem ueritatis, tam uolentem
quam nolentem inimicum pariter constituis ueritatis. Quisquis
autem ueritatem asserit, aut uolens aut nolens id agit. Nihil
enim medii poterit repperiri. Omnis igitur assertor ueritatis, te
auctore inimicus est ueritatis. Sed absit. Ipsa namque ueritas
assertores suos plurimum distanti nomine in euangelio uocat dicens:
Iam non dicam uos seruos sed amicos meos . Et alibi: Vos
amici mei eritis . Falsum est ergo assertorem ueritatis tam uolentem
quam nolentem inimicum constituere ueritatis. Ber.:
Quia sicut Goliat proprio burgundus ense depereat . Lanfr.: Tui
moris est alios deprimere, te efferre te iactare de te magna sentire.
Te quidem Dauid Humbertum uero Goliat appellas. Et quidem
rectius te nominasses Goliat, quia homo arrogantissimus
es, et ea sentis, scribis et loqueris, quibus tu ipse uelut ense proprio
iuguleris. Illum uero Dauid qui humiliter uixit humiliter
docuit, membrum ecclesie pugnans pro ecclesia assumens scutum
fidei et gladium spiritus quod est uerbum dei.
3
Ber.: Erat autem burgundus in sententia immo uecordia uulgi,
Pascasii atque Lanfranci minime superesse in altari post consecrationem
substantiam panis atque uini . [413] Lanfr.: Tempore
sancti Leonis pape delata est heresis tua ad apostolicam sedem.
Qui cum synodo presideret ac resideret secum non parua
multitudo episcoporum abbatum diuersique ordinis a diuersis
regionibus religiosarum personarum, iussum est in omnium audientia
recitari quas mihi de corpore et sanguine domini litteras |
|