monasteria, et de eaque abbatibus, atque custodibus ad abendum, 
et possidendum, et faciendum exinde post meum transitum omnia, 
que <pars> in predicta monasteria placueri<n>t, cum viis, et aquis, 
et anditis suis, cum sepis, limitibus, et pertinenciis suis, et cum 
omnia inferiora sua, cunctum et integrum, ipsos in prefata monasteria 
offeruit pro mercede anime mee, ut diximus. simulque 
offerui, atque remisi pro securitate de predicta monasteria, et 
de eaque abbatibus, atque custodibus, idest integre ipse scripciones, 
et moniminas meas, et predictum preceptum, per 
quem mihi predicta ecclesia et iam dicta terra, et ipsum montem, 
quem diximus, est pertinentes similiter ad possessionem de prefata 
monasteria, et de eaque abbatibus, atque custodibus. unde 
de ea omnia, que superius diximus, que in prefata monasteria offeruit, 
mihi qui supra Arderici episcopus nec alii cuilibet exinde 
nullam reservabis, et integrum ipsos offerui, ut diximus: tantum 
dum mihi Dominus spacium vite largire dignaverint, supradicta 
mea offercione mee sint potestatis fructuario nomine: nam non 
bi<n>dendi, aut donandi, aut in aliis modis transmigrandi. post 
diem vero transit<u>s mei integra supradicta mea offercione in integrum 
ipsos deveniant ad potestatem de ambo prefata monasteria, ita 
ut predicta ecclesia insimul cum iam dicta .XX. modia de terra veniant 
in potestate prefati monasterii, cum scripcionibus, et moniminas 
ipsas Sancti Vincencii; et predicto monte cum iam dicto 
precepto, eveniant in potestate predicti monasterii Sancte Crucis, 
ut diximus. et ego obligo me ego, qui supra Ardericus episcopus, 
et meis heredibus im pars de prefata monasteria integra supradicta 
mea offercione defendere, et antestare semper ab omnibus,
  |  
  |