adorare ydola sinerentur, que causa ut Iudaicus populus ad eandem recurreret  
cecitatem, quinimmo que causa fuit ut  Assur virga furoris  Domini et cetere  
gentes infideles domarent superbiam Israel, ut saltim flagellatus disceret humilibus  
consentire. Futurum tamen est ut idem populus Sarracenorum, qui modo  
datus est flagellum populo Christiano, convertatur ad Deum eo tempore quo et  
populus Iudeorum, sicut quondam conversus est populus Romanus, qui aliquando  
datus fuit in flagellum filiis Israel. Unde et Apostolus dicit:  Conclusit Deus  
omnia in incredulitate ut omnium misereatur . 
BENEDICTUS: Si causa ipsa daretur, cur hoc voluerit iustus et equus Deus,  
sedato cordis scrupulo cessaret utique motio mentis. Quia vero non patet causa  
rationis, eo movetur animus in iudiciis creatoris quo non invenitur profuisse aut  
prodesse pereuntibus successorum salutem. Neque enim sicut unus homo qui  
curatur a cecitate sua vilipendit preteritam cecitatem, ut ita possit quicumque  
populus parvipendere preteritam infidelitatem quando recipit fidem, quasi totum  
curatum sit quod cecum fuerat, et non potius dolere filii de parentibus suis qui  
in cecitate fuerunt et perierunt? 
  
IOACHIM: Quia se filios Dei omnipotentis esse credunt, electi non curant de  
reprobis parentibus qui genuerunt eos secundum carnem, si electi non sunt.  
Ceterum si omnes christiani diligerent exhibitam sibi lucem et fidem operibus  
non negarent, durum valde videretur quod Deus aliquos populos in cecitate  
relinquid. Set quia superbiam christianorum videmus cotidie ascendere usque  
ad celum et non iam aliquos et aliquos homines, set innumeras turmas populorum  
eorum qui christiano censentur nomine dolemus descendere ad inferna, misericordie  
potius esse videtur quam iudicii quod aliquos populos Deus in cecitate  
relinquid. 
BENEDICTUS: Vera modis omnibus esse probatur terribilis illa sententia  
Salvatoris qua dicitur:  multi sunt vocati, pauci vero electi . Set quia causa iusti  
iudicii Dei in obcecatione reproborum inventa est esse superbia, putamusne in  
tanta multitudine infidelium non esse aliquos aptos ad vitam, secundum quod  
forte claruit illis de quibus dicitur:  Que stulta sunt mundi elegit Deus?   
IOACHIM: Si omnia  que stulta sunt mundi  et que  ignobilia et contentibilia  
esse videntur eligeret clemens Deus, cum inter ipsa contemptibilia plerumque
  |  
  |