Papias: Ars Grammatica

Pag 75


dinoscitur sexus. 5 Dubii autem, uel incerti, generis sunt illa que,
nulla ratione cogente, auctoritas ueterum diuerso genere protulit,
ut "hic finis" et "hec finis", "cortex", "silex", "margo", "grus", "bubo",
"pantera", "damma". 6 Sciendum uero quod sunt quedam mobilia
uoce et naturali significatione per tria genera, ut "bonus,
bona, bonum"; alia per duo, ut "natus, nata", "filius, filia". 7 Sunt
alia naturali significatione mobilia, non etiam uoce, ut "pater,
mater", "frater, soror", "patruus, amita", "auunculus, matertera";
sunt alia uoce, non etiam naturali significatione, ut "lucifer, lucifera",
"frugifer, frugifera". 8 Sine enim de "sole", siue de "luna", seu
de "terra", siue de "agro" loquar, nulla est discretio naturalis in rebus
ipsis, sed in sola uoce. 9 Sunt alia quasi mobilia, que non a
masculinis, sed a seipsis nascuntur, ut "Helenus, Helena", "liber,
libra","fiber, fibra", "Danaus, Danaa"; unumquodque enim propriam
et amotam significationem habet ab alto. 10 Sunt alia que
differentie causa mutant genera, ut "hec pirus, hoc pirum", "hec
malus, hoc malum". 11 Et hoc in plerisque inuenies arborum nominibus,
in quibus arbores feminino genere, fructus uel ligna
neutro proferuntur, ut "hec buxus", arbor, "hoc buxum", lignum.

Torna all'inizio