in Alamaniam cum triumpho rediit imperiali. Anno Domini millesimo CLVII.
Mediolanenses castrum Papiensium nomine Vegevalum destruxerunt, Terdonam
reedificaverunt. Anno Domini MCLVIII. imperator in Ytaliam rediens Brixienses
et Mediolanenses impugnavit, Laudam fundavit, Mediolanum obsedit; sed
federe facto discessit. Et regalibus resignatis pacem cum Lombardis conposuit
et leges in Roncalibus condidit. Anno Domini MCLVIIII. turres Placentinorum
et munimina iussu destruxit. Eodem anno Cremam cum Cremonensibus obsedit
et VI° Kalendas Febr. dissipavit. Eodem anno Obertus Cremonensis
episcopus corpus sancti Gregorii martiris transtulit in ecclesiam sancti Michaelis.
His temporibus Alexander papa creatur. Qui sub contentione fuit electus
cum Octaviano, qui agnominatus est Victor. Quo scismatis in errore defuncto
Guido de Crema, Pascalis agnominatus, accessit. Cui similiter in errore defuncto
Iohannes de Struma, Calixtus agnominatus, in scismate fuit similiter substitutus.
Hos tres heresiarchas imperator manutenuit et scisma per X et VII annos in
ecclesia fovit. Et quia dignum est, ut qui in sordibus est sordescat adhuc, medio
tempore multa mala intulit, multa quoque perpessus. Nam anno Domini M°CLX°
cum Mediolanensibus aput Carcanum pugnavit, et utriusque adversa fuit fortuna.
Sed anno Domini MCLXI. Mediolanum cepit, inquilinos in IIIIor burgis
habere patiens incolatum. Deinde in civitatibus pro sua voluntate constituit
potestates. His ita victoriose peractis in Alamaniam rediit imperator victoriis
gloriosus. Tempore procedente Romanis Tusculanum impugnantibus, et cancellariis
in fortitudinis brachio eam defendentibus, cum Romanorum multa milia
cecidissent, anno Domini MCLXVII. festinus imperator venit ad Urbem et
Pascalem heresiarcham aput Sanctum Petrum in sedem apostolicam intronizavit.
Etiamve cum Romani sancti Petri ecclesiam incastellassent, non perferens
patienter, atrium prophanando conbussit. Propterea nutu Dei, qui nullum malum
preterit impunitum, omnes pene suos mortalitatis pestilentia perdidit. Sed et
contra eum eodem anno MCLX°VII. civitates Ytalice conspirarunt Mediolanum
reedificantes. Pro dolor! etiam illa non fuit expers coniurationis, quam in archisummo
|
1
5
10
15
20
25
|