: Graphia aureae urbis

Paragrafo 29


29. De templo Pantheon. Tempore quo Marcus Agrippa
praefectus Romano imperio Suevios, Sassones et alios occidentales
populos subiugavit cum .IIII.or legionibus, in reversione eius tintin[n]abulum
statuae regni Persarum, quae erat in Capitolio, sonuit in
templo Iovis et Monetae. Nam uniuscuiusque gentis statua erat in
Capitolio cum tintinnabulo ad collum. Et si forte aliqua gens rebellionem
meditasset, confestim tintinnabulum statuae gentis illius
commovebatur et sonabat, cognoscebantque illam gentem esse rebellem.
Cuius tintin[n]abulum audiens sacerdos, qui erat in speculo
in [h]ebdomada vicis suae, nuntiavit senatoribus. Senatores autem
hanc legationem Marco Agrippae praefecto imposuerunt. Qui renuens
non se posse pati tantum negotium, tandem convictus, petit
consilium trium dierum. In quorum termino quadam nocte ex
nimio cogitatu obdormivit, et apparuit ei quaedam femina, quae ait
ei: « Agrippa, quid agis? In magno cogitatu es » . Respondit:
«Sum, domina » . Et illa respondit: «Confortare et promitte
mihi templum te esse facturum, quale tibi ostendo, et dico tibi
si eris victurus » . Qui ait: «Faciam, domina » . Quae in illa
visione ostendit ei templum in hunc modum. Et dixit ei: «Domina,
quae es tu ? » Quae ait: «Ego sum Cybeles, mater deorum;
«fer libamina Neptuno, qui est deus marinus, ut te adiuvet. Hoc
templum fac dedicari ad honorem Neptuni et meum, quia tecum
erimus, et vinces ». Agrippa laetus exsurgens recitavit hoc in
senatu, et cum magno apparatu navium et .V. legionibus ivit, et
vicit omnes Persas et sub tributo Romani [senatus] redegit. Regrediensque
Romam fecit hoc templum, et dedicari eum fecit ad honorem
Cibeles, matris deorum, et Neptuni et omnium daemoniorum,
et inposuit templo nomen Pantheon. Ad honorem cuius Cibeles
fecit statuam deauratam, quam posuit in fastigio templi super
foramen et cooperuit eam mirifico tegumento aereo deaurato.
In huius autem templi fastigio stabant duo tauri aerei deaurati.

Torna all'inizio