in plurali, non est curandum, quia talis consuetudo habetur
in divina Scriptura, quia in prophetis frequenter metaplasmus
occurrit. «Est autem metaplasmus transformatio quedam
recti solitique sermonis in alteram spetiem metri ornatus
necessitatisve causa». Ita dicit Donatus in Barbarismo et exemplificat
de omnibus secundum poetarum exempla. Sed dimittamus
ista gramaticis. Gramatice enim intendimus loqui, sed non
docere gramaticam. Gregorius etiam in prologo Moralium super
Iob dicit: «Ipsam loquendi artem, quam magisteria discipline
exterioris insinuant, servare despexi. Non iotacismi collisionem
fugio, non barbarismi confusionem devito, situs motusque, etiam
propositionum casus servare contemno, quia indignum vehementer
existimo ut verba celestis oraculi restringam sub regulis
Donati. Neque enim hec ab ullis interpretibus in Scripture sacre
auctoritate servata sunt. Ex qua nimirum quia nostra expositio
oritur, dignum profecto est ut quasi edita soboles spetiem sue
matris imitetur».
Revera, ut dicit beatus Gregorius, divina Scriptura regulis gramaticalibus
nec supponitur nec constringitur nec artatur; quod
talibus exemplis possumus demonstrare. Ecce Psalmista dicit:
Nam et testimonia tua meditatio mea est. Gramaticus diceret:
«meditatio mea sunt». Item: Pones eos ut clibanum ignis in
tempore vultus tui, Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit
eos ignis. Vides quomodo in uno et eodem versu a secunda
persona transit ad tertiam? Item Apostolus, ad Gala. VI, a
plurali numero transit ad singularem, dicens: Fratres, et si preoccupatus
fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis,
instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne
et tu tempteris.
De diversis historiarum scriptoribus.
Ad hec sciendum <est> quod aliqui scriptores sive dictatores fuerunt
dulces, suaves et melliflui in eloquiis suis, ut Iob et Ysaias
et Ecclesiasticus, Iohannes Crisostomus et beatus Gregorius et
|
|