Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 642


brachio defendentibus, cum Romanorum multa milia occidissent. Infra quod tempus Theothonici,
qui apud Tusculanum pro imperatore morabantur, Rome apud Montem Portum invadunt, et tot a
nona usque ad vesperas occiderunt, ut numquam ex Romanis tot milia sint occisi, licet tempore Anibalis
tot occisi sint, ut tres cophinos anullorum, quos de digittis procerum occisorum idem, id est
Anibalis, extrahi fecit, et Cartaginem destinavit. Quorum multi apud Sanctum Stephanum sepulti
sunt, et habent hoc epithafium:
Mille decem decies et sex decies quoque seni .

CLII. De adventu imperatoris.


Anno Domini M. centum LXIIII. Festinus imperator venit ad Urbem et Pascalem heresiarcham
apud Sanctum Petrum in sedem apostolicam introniçavit. Etiamne cum Romani sancti
Petri ecclesiam incastellassent, non perferens pacienter, atrivit, prophanando cunversit; propterrea
nutu Dei, qui nullum malum preteriit impunitum, omnes penes suos mortis pestilentia perdidit;
sed contra eum.

CLIII. De rehedificatione civitatis Mediolani.


Anno Domini MCLXIIII. civitates Ytalie conspiraverunt Mediolanum rehedificantes; pro
dolor! etiam illa non fuit huius ex eis coniurationis, quam in archisummo constituerunt aliarum.
In se vertit manum, cum pestiferum sibi malleum proprio malle reincludit. Sed ultione divina
plamatus malleus adversus plastem iam iam improvisus hostis ferit, quem venerandum
involucris pictor plurimum lactabat amicam. Redeuntem igitur imperatorem, itinere per
planiciem intercluso, per aruta et ima montium transire oportuit, quo usque ad Alamanica regna
pervenit.

CLIIII. De Manuele imperatore.


Eodem anno imperator Manuel Constantinopolitanus maximamVenetorum multitudinem
per totam Greciam dispersorum in unius diei spacia cepit, si aves ab asconso venatorio laqueo
capiuntur, eo quod inter ceteros Latinos in imperatoris gratiam a constitutos insultum çelo invidie
fecerunt, et plagis affectos reliquerat semivivos. Quocirca Veneti cum multitudine magna vivorum
et centum galeis Romanie insulas intrantes quasdam ceperunt. Sed apud Chio yrmantes peste fere
omnes mortui sunt. Qui autem superstites redierunt, ducem proprium occiderunt.

CLV. De edificatione civitatis Alexandrie.


Anno Domini MCLXVIII, ut adimpleretur quod in proverbiis dicitur: Non erit illa, cui
casibus accidit una, Lombardi contra imperatorem coloniam, id est novam colonorum habitationem,
facientes eam ab Alexandro papa Alexandriam vocaverunt; alii Civitatem-novam, Papienses vero Paleam
usque in hodiernum diem appellant. Eodem quoque anno Romani vires resumentes Albanum expugnaverunt
et expoliantes bonis omnibus incenderunt.

CLVI. De obsidione Anchone.


Anno Domini MCLXXII. Christianus archicancelarius, qui erat archiepiscopus Magontinus,
Anchonam cum Venetis obsedit et in tantum obsessos artavit, ut inmundas carnes et coria condita

Torna all'inizio