13.  In illa die . Quasi diceret: de quo semper loquor 
tecum. 
CAP. II.—1. AMBROS.  Quae audisti a me . Quae  
audisti a me, frequenter alios docere; hoc dicit,  
 per multos testes . 
2. LANFRANCUS.  Per multos testes . Per multos, id  
est, inter multos. Ut Virgilius: Via secta per ambas,  
id est, inter ambas. Vel ita: quae audisti a me  
sunt probata per multos testes, id per multa testimonia  
Scripturarum. 
3. LANFR. Nam qui certat in agone . Certa legitime  
ut coroneris, a contrario: aliter non coronaberis,  
a simili:  Nam qui certat in agone , etc. 
4. AMBROS.  Laborantem . Quia hortatus est ut in  
illa sollicitudinem de saecularibus habeat, necessitas  
flagitat humana de illis perquiri quae erga escam et  
indumenta sunt. 
5.  Laborantem . Timotheus iste exemplo Apostoli  
labore manuum suarum volebat vivere, et ab auditoribus, 
quibus verbum Dei praedicabat, nihil accipere,  
unde penuriam multam patiebatur, quia infirmus  
erat, et labori manuum vacare non poterat.  
Admonet ergo eum sub specie agricolae ut de agro  
quem colit fructum, unde sustentet se, non aspernetur  
percipere. 
6.  Non est alligatum . Quasi diceret: me ligant,  
sed verbum Dei ligare non possunt, quia ubique  
praedico. 
7.  Ille fidelis . Praedixit Dominus, per prophetas
  |  
  |