DIVISIO SECUNDAE PARTIS TEXTUS
Hic Magister inquirit, quales Angeli effecti sunt secundum culpam vel gratiam;
et dividitur in partes duas: in prima ostendit quod Angeli non sunt facti mali in
principio suae creationis; in secunda ostendit qua perfectione erant boni, ibi:
«Hic inquiri solet quam sapientiam habuerunt». Prima in duas: in prima ponit
quaestionem; in secunda prosequitur eam, secundum diversas opiniones, ibi:
«Putaverunt enim quidam, Angelos qui ceciderunt creatos esse malos». Et circa
hoc duo facit: primo ponit opinionem dicentium Angelos creatos esse malos;
secundo ponit contrariam opinionem, ibi: «Aliis autem videtur omnes Angelos
creatos esse bonos». Et circa hoc tria facit: primo ponitur opinio; secundo
improbatio primae opinionis, et confirmatio huius auctoritate et ratione, ibi:
«Ad hoc confirmandum utuntur testimonio Augustini»; tertio ponitur responsio
ad auctoritates primae opinionis, ibi: «Augustinus exterminans opinionem
eorum qui Angelos creatos fuisse malos putant, auctoritate et ratione probat
bonos fuisse creatos»; et primo exponitur auctoritas Iob; secundo auctoritas
Evangelii, ibi: «Deinde qualiter verba Domini quae supra posuit accipienda
sint Augustinus aperit».
«Hic inquiri solet quam sapientiam habuerunt ante casum vel confirmationem».
Hic ostenditur quam perfectionem habuerint Angeli in principio suae
creationis, et primo quantum ad cognitionem, secundo quantum ad dilectionem,
ibi: «Solet etiam quaeri, utrum aliquam Dei vel sui dilectionem invicem
habuerint».
QUAESTIO 2
Hic tria quaeruntur: 1. Utrum Angelus in principio suae creationis malus fuerit;
2. De naturali cognitione Angelorum; 3. De dilectione eorum.
ARTICULUS 1
Utrum Angelus in principio suae creationis potuerit esse malus.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angelus in principio suae creationis malus esse potuit. Dicitur
enim ad Rom. 9, 21: «Numquid non habet potestatem figulus ex eodem luto
facere aliud vas in honorem, et aliud in contumeliam?». Vasa quae in honorem
Deus, sicut figulus, facit, sunt sancti, qui praeparantur in gloriam: vasa autem
|
|