Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 98


eloquii theoricas incaute ad terras detrahendo disputationis infamare
nititur manu, idcirco sumpta eiusdem scripturae loci serie narrationum
succincte summatimque, ut instantis concedit temporis
ordo, intacta transcurrendo tangamus.
III 14 (III 14) Ex eo igitur quod, postulante matre filiorum
dextrum leuumque sessionis insigne, dominum non matri sed filiis
respondisse nullius obstat contradictionis obiectio, patenter innuitur
filiorum instinctu materno genetrix deuicta affectu pro filiis ad
dominum accessisse, cum dicitur: Nescitis, ait, quid petatis, et
protinus subinfert: Potestis bibere calicemquem ego bibiturus sum?
Cui cum responderent Possumus, statimque dominus: Calicem
quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram uel ad sinistram
meam non est meum dare uobis sed quibus paratum est a patre meo.

Et notandum, quia cum dominus dixisset sedere autem ad dexteram
meam uel ad sinistram non est meum dare uobis,
cur ita dixerit,
causam inpossibilitatis dominicae obiectionis ratio manifestat praemissae
locutionis, hoc est nescire eos quid peterent. Nihil igitur deo
difficile, sed qualitas petitionis difficultatem generat postulanti,
utrum rectae an non rectae petatur. Si recte, omnia quicquid
petieritis in nomine meo hoc faciam.
Si autem non recte, non est meum
dare uobis.
Et animaduertendo quoniam non dominus generalis
sententiae protulit causam, 'non est meum dare' omnimodo cuilibet,
sed signanter retulit 'uobis', acsi patenter diceret 'Vobis utique
qui nescitis quid petieritis'. In hac quippe duorum fratrum petitione
omnium fere non recte petentium summa consistit. Sed et cum
diceret Non est meum dare uobis, non conclusit isto fine sententiam
locutionis suae, cum ilico subiungit Sed quibus paratum est ait a
patre meo.
Nec intulit 'quibus pater dat', sed 'illis est meum dare,
quibus paratum est a patre meo'. Non est meum dare his qui recte
non petunt sed dare meum illi est quibus pater meus reuelat, sicut
Petro ut confiteretur Christum filium dei uiui, et fuit meum dare
illi claues regni caelorum. Veluti Isaiae reuelauit auriculam, ut
audiret quid loqueretur in eo dominus deus, quatenus uaticinio
prophetali praediceret uirginem in utero non extrinsecus concipere

Torna all'inizio