relinquentibus, non reliquit. Audivi revera per gratiam Christi tota
illa solemnia, quae in ecclesia sancti Francisci hac nocte celebrata sunt.
De ferventissimo crucifixi amore.
30 Familiaris ei planctus Dominicae passionis, quae ex sacris
vulneribus nunc myrrhatas affectiones exhaurit, nunc dulciora gaudia
fugit. Hanc lacryma Christi passi vehementer inebriat, et quem
cordi suo profundius amor impresserat frequenter memoria repraesentat.
Docet novitias Christum plangere Crucifixum, et simul quod
verbis docet, factis exemplat. Nam saepe cum in secreto ad talia
hortaretur, praeveniebat verborum exitum irriguum lacrymarum.
Inter horas diei, Sexta et Nona maiori compunctione ex more afficitur,
ut cum immolato Domino immoletur. Nam et semel hora Nona
orantem in cellula diabolus in maxilla percutiens , oculum sanguine,
genam livore suffundit. Ut autem Crucifixi deliciis absque
intermissione pasceret mentem, orationem de quinque membris Domini
frequentius ruminabat. Officium Crucis, prout Crucis amator
Franciscus instituerat, didicit, et affectu consimili frequentavit.
Chordulam tredecim nodorum copulis annulatam, subtus ad carnem
cingebat, secretum memoriale vulnerum Salvatoris.
Memoriale quoddam dominicae passionis.
31 Advenerat quodam tempore dies sacratissimae Coenae, qua
Dominus in fine dilexerat suos. Circa sero, appropinquante Domini
agonia, Clara contristata et maesta, in cellae secretarium se reclusit.
Cumque orantem Dominum orans prosequeretur, et tristis
usque ad mortem anima tristitiae illius hausisset affectum, iam
iamque captionis et totius illusionis memoria debriata, lecto resedit.
Tota igitur nocte illa et die sequenti sic absorpta, sic a seipsa permanet
aliena, ut irreverberatis circa unum semper intenta luminibus,
confixa Christo, ac prorsus insensibilis videretur. Redit familiaris
|
1
5
10
15
20
25
|